Plautus, Trinummus, 3, Scaena III. Megaronides Callicles
| 1 | MEG. Ut mihi rem narras, Callicles, nullo modo |
| 2 | potest fieri prosus quin dos detur virgini. |
| 3 | CALL. Namque hercle honeste fieri ferme non potest, |
| 4 | ut eam perpetiar ire in matrimonium |
| 5 | sine dote, quom eius rem penes me habeam domi. |
| 6 | MEG. Parata dos domist; nisi expectare vis, |
| 7 | ut eam sine dote frater nuptum conlocet. |
| 8 | post adeas tute Philtonem et dotem dare |
| 9 | te ei dicas, facere id eius ob amicitiam patris. |
| 10 | verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio |
| 11 | te in crimen populo ponat atque infamiam; |
| 12 | non temere dicant te benignum virgini: |
| 13 | datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre, |
| 14 | ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data |
| 15 | columem te sistere illi, et detraxe autument. |
| 16 | nunc si opperiri vis adventum Charmidi, |
| 17 | perlongumst: huic ducendi interea abscesserit |
| 18 | lubido; atque ea condicio huic vel primaria est. |
| 19 | CALL. Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi. |
| 20 | vide si hoc utibile magis atque in rem deputas, |
| 21 | ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet. |
| 22 | sed ut ego nunc adulescenti thensaurum indicem |
| 23 | indomito, pleno amoris ac lasciviae? |
| 24 | minime, minime hercle vero. nam certo scio, |
| 25 | locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit; |
| 26 | quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat |
| 27 | neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim. |
| 28 | MEG. Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest? |
| 29 | CALL. Dum occasio ei <rei> reperiatur, interim |
| 30 | ab amico alicunde mutuom argentum rogem. |
| 31 | MEG. Potin est ab amico alicunde exorari? CALL. Potest. |
| 32 | MEG. Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris: |
| 33 | 'mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.' |
| 34 | CALL. Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom. |
| 35 | MEG. Sed vide consilium, si placet. CALL. Quid consilist? |
| 36 | MEG. Scitum, ut ego opinor, consilium inveni. CALL. Quid est? |
| 37 | MEG. Homo conducatur aliquis iam, quantum potest, |
| 38 | [quasi sit peregrinus. CALL. Quid is scit facere postea?] |
| 39 | ignota facie, quae <hic> non visitata sit; |
| 40 | mendacilocum aliquem [CALL. Quid is scit facere postea?] |
| 41 | falsidicum, confidentem. CALL. Quid tum postea? |
| 42 | MEG. Is homo exornetur graphice in peregrinum modum; |
| 43 | quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia |
| 44 | veniat, salutem ei nuntiet verbis patris: |
| 45 | illum bene gerere rem et valere et vivere, |
| 46 | et eum rediturum actutum; ferat epistulas |
| 47 | duas, eas nos consignemus, quasi sint a patre: |
| 48 | det alteram illi, alteram dicat tibi |
| 49 | dare sese velle. CALL. Perge porro dicere. |
| 50 | MEG. Seque aurum ferre virgini dotem a patre |
| 51 | dicat patremque id iussisse aurum tibi dare. |
| 52 | tenes iam? CALL. Propemodo, atque ausculto perlubens. |
| 53 | MEG. Tum tu igitur demum adulescenti aurum dabis, |
| 54 | ubi erit locata virgo in matrimonium. |
| 55 | CALL. Scite hercle sane. MEG. Hoc, ubi thensaurum effoderis, |
| 56 | suspicionem ab adulescente amoveris: |
| 57 | censebit aurum esse a patre allatum tibi, |
| 58 | tu de thensauro sumes. CALL. Satis scite et probe; |
| 59 | quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet. |
| 60 | sed epistulas quando opsignatas adferet, |
| 61 | [sed quom opsignatas attulerit epistulas] |
| 62 | nonne arbitraris eum adulescentem anuli |
| 63 | paterni signum novisse? MEG. Etiam tu taces? |
| 64 | sescentae ad eam rem causae possunt conligi: |
| 65 | illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom. |
| 66 | iam si opsignatas non feret, dici hoc potest, |
| 67 | apud portitorem eas resignatas sibi |
| 68 | inspectasque esse. in huius modi negotio |
| 69 | diem sermone terere segnities merast: |
| 70 | quam vis sermones possunt longi texier. |
| 71 | abi ad thensaurum iam confestim clanculum, |
| 72 | servos ancillas amove. atque audin? CALL. Quid est? |
| 73 | MEG. Uxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, |
| 74 | nam pol tacere numquam quicquamst quod queat. |
| 75 | quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves? |
| 76 | aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est, |
| 77 | continuo operito denuo; sed clanculum, |
| 78 | sicut praecepi; cunctos exturba aedibus. |
| 79 | CALL. Ita faciam. MEG. At enim nimis longo sermone utimur, |
| 80 | diem conficimus quod iam properatost opus. |
| 81 | nihil est de signo quod vereare; me vide: |
| 82 | lepida est illa causa, ut commemoravi, dicere |
| 83 | apud portitores esse inspectas. denique |
| 84 | diei tempus non vides? quid illum putas, |
| 85 | natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust. |
| 86 | quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst, |
| 87 | adferre, non petere hinc se dicet. CALL. Iam sat est. |
| 88 | MEG. Ego sycophantam iam conduco de foro |
| 89 | epistulasque iam consignabo duas, |
| 90 | eumque huc <ad> adulescentem meditatum probe |
| 91 | mittam. CALL. Eo ego igitur intro ad officium meum. |
| 92 | tu istuc age. - MEG. Actum reddam nugacissume. - |