Plautus, Trinummus, 3, Scaena II. Lysiteles Lesbonicus Stasimus
| 1 | LYS. Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi. |
| 2 | LESB. Potin ut me ire quo profectus sum sinas? LYS. Si in rem tuam, |
| 3 | Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam. |
| 4 | LESB. Quod est facillumum, facis. LYS. Quid id est? LESB. Amico iniuriam. |
| 5 | LYS. Neque meumst neque facere didici. LESB. Indoctus quam docte facis. |
| 6 | quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi? |
| 7 | [qui] bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis. |
| 8 | LYS. Egone? LESB. Tune. LYS. Quid male facio? LESB. Quod ego nolo, id cum facis. |
| 9 | LYS. Tuae rei bene consulere cupio. LESB. Tu [mihi] es melior quam egomet mihi? |
| 10 | sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi. |
| 11 | LYS. An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies? |
| 12 | LESB. Nullum beneficium esse duco id quod quoi facias non placet. |
| 13 | scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat, |
| 14 | nec tuis depellar dictis quin rumori serviam. |
| 15 | LYS. Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres: |
| 16 | itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui, |
| 17 | ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes? |
| 18 | atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres, |
| 19 | tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam |
| 20 | ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret, |
| 21 | culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus. |
| 22 | praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres. |
| 23 | nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast: |
| 24 | cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo: |
| 25 | in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es. |
| 26 | atque ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto, |
| 27 | ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam |
| 28 | cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes. |
| 29 | LESB. Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero, |
| 30 | ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum: |
| 31 | scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser; |
| 32 | ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi. |
| 33 | et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias. |
| 34 | LYS. At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere |
| 35 | perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te; |
| 36 | et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis, |
| 37 | tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor, |
| 38 | in occulto iacebis cum te maxume clarum voles. |
| 39 | pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum; |
| 40 | scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi |
| 41 | pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias. |
| 42 | ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat; |
| 43 | atque is mores hominum moros et morosos efficit: |
| 44 | minus placet magis quod suadetur, quod dissuadetur placet; |
| 45 | quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis; |
| 46 | [ille qui aspellit is compellit, ille qui consuadet vetat.] |
| 47 | insanum [et] malumst in hospitium devorti ad Cupidinem. |
| 48 | sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas. |
| 49 | si istuc, ut conare, facis indicium tuom incendes genus; |
| 50 | tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom, |
| 51 | atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati - |
| 52 | ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom. |
| 53 | LESB. Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas. |
| 54 | sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam. |
| 55 | meam [vis] sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit |
| 56 | me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis |
| 57 | esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit. |
| 58 | numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem. |
| 59 | sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius. |
| 60 | LYS. Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi |
| 61 | atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia? |
| 62 | LESB. Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves, |
| 63 | sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant, |
| 64 | me germanam meam sororem in concubinatum tibi, |
| 65 | si sine dote <dem>, dedisse magis quam in matrimonium. |
| 66 | quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio |
| 67 | te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris: |
| 68 | tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet. |
| 69 | LYS. Quid? te dictatorem censes fore, si aps te agrum acceperim? |
| 70 | LESB. Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen |
| 71 | is est honos homini pudico, meminisse officium suom. |
| 72 | LYS. Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio: |
| 73 | id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris |
| 74 | atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas, |
| 75 | effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres, |
| 76 | cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis: |
| 77 | mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument. |
| 78 | id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris. |
| 79 | STAS. Non enim possum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, palin. |
| 80 | facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia. |
| 81 | hic agit magis ex argumento et versus melioris facit. |
| 82 | etiam ob stultitiam tuam te curis multabo mina. |
| 83 | LESB. Quid tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est? |
| 84 | STAS. Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero. LESB. I hac mecum domum, |
| 85 | Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur. |
| 86 | LYS. Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar: |
| 87 | si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur, |
| 88 | sine dote, neque tu hinc abiturus, quod meum erit id erit tuom; |
| 89 | sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi, |
| 90 | ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est. - |
| 91 | STAS. Abiit [hercle] ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo. |
| 92 | hic quoque hinc abiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam, |
| 93 | nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, |
| 94 | fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest. |
| 95 | video caculam militarem me futurum haud longius: |
| 96 | ad aliquem regem in saginam erus sese coniciet meus; |
| 97 | credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore |
| 98 | et capturum spolia ibi illum qui [meo] ero adversus venerit. |
| 99 | egomet autem quom extemplo arcum [mihi] et pharetram et sagittas sumpsero, |
| 100 | cassidem in caput, dormibo placide in tabernaculo. |
| 101 | ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom |
| 102 | dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum. - |