monumenta.ch > Horatius > 15 > 4
Plautus, Trinummus, 2, Scaena III. Philto <<<    

Plautus, Trinummus, 2, Scaena IV. Lesbonicus Stasimus Philto

1 LESB. Minus quindecim dies sunt, quom pro hisce aedibus
2 minas quadraginta accepisti a Callicle.
3 estne hoc quod dico, Stasime? STAS. Quom considero,
4 meminisse videor fieri. LESB. Quid factumst eo?
5 STAS. Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,
6 piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,
7 holitores, myropolae, aucupes: confit cito;
8 non hercle minus divorse distrahitur cito,
9 quam si tu obicias formicis papaverem.
10 LESB. Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
11 STAS. Quid quod dedisti scortis? LESB. Ibidem una traho.
12 STAS. Quid quod ego defrudavi? LESB. Em, istaec ratio maxumast.
13 STAS. Non tibi illud apparere, si sumas, potest;
14 nisi tu immortale rere esse argentum tibi.
15 PHIL. Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,
16 postquam comedit rem, post rationem putat.
17 LESB. Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
18 STAS. Ratio quidem hercle apparet: argentum oixetai.
19 minas quadraginta accepisti a Callicle,
20 et ille aedis mancipio abs te accepit? LESB. Admodum.
21 PHIL. Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
22 pater quom peregre veniet, in portast locus,
23 nisi forte in ventrem filio conrepserit.
24 STAS. Trapezitae mille drachumarum Olympico,
25 quas de ratione dehibuisti, redditae?
26 LESB. Nempe quas spopondi. STAS. Immo 'quas dependi' inquito
27 [qua sponsione pronuper tu exactus es]
28 pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
29 LESB. Factum. STAS. Ut quidem illud perierit. LYS. Factum id quoque est.
30 nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
31 STAS. Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
32 PHIL. Tempust adeundi. LESB. Estne hic Philto qui advenit?
33 is herclest ipsus. STAS. Edepol ne ego istum velim
34 meum fieri servom cum suo peculio.
35 PHIL. Erum atque servom plurumum Philto iubet
36 salvere, Lesbonicum et Stasimum. LESB. Di duint
37 tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
38 PHIL. Bene volt tibi. LESB. Edepol mutuom mecum facit.
39 STAS. Nequam illud verbumst 'bene volt', nisi qui bene facit.
40 ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;
41 hic postulet frugi esse: nugas postulet.
42 PHIL. Meus gnatus me ad te misit, inter te atque nos
43 adfinitatem ut conciliarem et gratiam.
44 tuam volt sororem ducere uxorem; et mihi
45 sententia eademst et volo. LESB. Hau nosco tuom:
46 bonis tuis rebus meas res inrides malas.
47 PHIL. Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,
48 neque te derisum advenio neque dignum puto.
49 verum hoc quod dixi: meus me oravit filius,
50 ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.
51 LESB. Mearum me rerum novisse aequomst ordinem.
52 cum vostra nostra non est aequa factio.
53 adfinitatem vobis aliam quaerite.
54 STAS. Satin tu es sanus mentis aut animi tui,
55 qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi
56 ferentarium esse amicum inventum intellego.
57 LESB. Abin hinc dierecte? STAS. Si hercle ire occipiam, votes.
58 LESB. Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
59 PHIL. Benigniorem, Lesbonice, te mihi,
60 quam nunc experior esse, confido fore;
61 nam et stulte facere et stulte fabularier,
62 utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
63 STAS. Verum hercle hic dicit. LESB. Oculum ego ecfodiam tibi,
64 si verbum addideris. STAS. Hercle qui dicam tamen;
65 nam si sic non licebit, luscus dixero.
66 PHIL. Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles
67 vostras cum nostris factiones atque opes?
68 LESB. Dico. PHIL. Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris
69 atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit
70 (adposita cena sit, popularem quam vocant),
71 si illi congestae sint epulae a cluentibus:
72 si quid tibi placeat quod illi congestum siet,
73 edisne an incenatus cum opulento accubes?
74 LESB. Edim, nisi si ille votet. STAS. At pol ego etsi votet
75 edim, atque ambabus malis expletis vorem,
76 et quod illi placeat praeripiam potissimum,
77 neque illi concedam quicquam de vita mea.
78 verecundari neminem apud mensam decet,
79 nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
80 PHIL. Rem fabulare. STAS. Non tibi dicam dolo:
81 decedam ego illi de via, de semita,
82 de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
83 non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
84 cena hac annona est sine sacris hereditas.
85 PHIL. Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,
86 id optumum esse, tute uti sis optumus;
87 si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
88 nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,
89 dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
90 di divites sunt, deos decent opulentiae
91 et factiones, verum nos homunculi,
92 satillum animai qui quom extemplo emisimus,
93 aequo mendicus atque ille opulentissimus
94 censetur censu ad Acheruntem mortuos.
95 STAS. Mirum quin tu illo tecum divitias feras.
96 ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
97 PHIL. Nunc ut scias hic factiones atque opes
98 non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
99 sine dote posco tuam sororem filio.
100 quae res bene vortat - habeon pactam? quid taces?
101 STAS. Pro di immortales, condicionem quoius modi.
102 PHIL. Quin fabulare 'di bene vortant, spondeo'?
103 STAS. Eheu ubi usus nil erat dicto, spondeo
104 dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
105 LESB. Quom adfinitate vostra me arbitramini
106 dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
107 sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,
108 Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo
109 dotem sorori; nam is de divitiis meis
110 solus superfit praeter vitam relicuos.
111 PHIL. Profecto dotem nil moror. LESB. Certumst dare.
112 STAS. Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat,
113 abalienare a nobis? cave sis feceris.
114 quid edemus nosmet postea? LESB. Etiam tu taces?
115 tibi ego rationem reddam? STAS. Plane periimus,
116 nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo.
117 PHIL. Si quid vis, Stasime. STAS. Huc concede aliquantum. PHIL. Licet.
118 STAS. Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat
119 neve alius quisquam. PHIL. Crede audacter quidlubet.
120 STAS. Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum
121 tuom siris umquam fieri neque gnati tui.
122 ei rei argumenta dicam. PHIL. Audire edepol lubet.
123 STAS. Primum omnium olim terra cum proscinditur,
124 in quinto quoque sulco moriuntur boves.
125 PHIL. Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro.
126 STAS. Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.
127 LESB. Consuadet homini, credo. etsi scelestus est,
128 at mi infidelis non est. STAS. Audi cetera.
129 post id, frumenti quom alibi messis maximast,
130 tribus tantis illi minus redit quam opseveris.
131 PHIL. Em istic oportet opseri mores malos,
132 si in opserendo possint interfieri.
133 STAS. Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,
134 quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,
135 alii exulatum abierunt, alii emortui,
136 alii se suspendere. em nunc hic quoius est,
137 ut ad incitas redactust. PHIL. Apage a me istum agrum.
138 STAS. Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris.
139 nam fulguritae sunt alternae arbores;
140 sues moriuntur angina acerrume;
141 oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
142 tum autem Surorum, genus quod patientissumumst
143 hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit:
144 ita cuncti solstitiali morbo decidunt.
145 PHIL. Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus
146 multo Surorum iam antidit patientia.
147 sed istest ager profecto, ut te audivi loqui,
148 malos in quem omnes publice mitti decet,
149 sicut fortunatorum memorant insulas,
150 quo cuncti qui aetatem egerint caste suam
151 conveniant; contra istoc detrudi maleficos
152 aequom videtur, qui quidem istius sit modi.
153 STAS. Hospitium est calamitatis: quid verbis opust?
154 quamvis malam rem quaeras, illic reperias.
155 PHIL. At tu hercle et illi et alibi. STAS. Cave sis dixeris
156 me tibi dixisse hoc. PHIL. Dixisti arcano satis.
157 STAS. Quin hic quidem cupit illum ab se abalienarier,
158 si quem reperire possit cui os sublinat.
159 PHIL. Meus quidem hercle numquam fiet. STAS. Si sapies quidem.
160 lepide hercle de agro ego hunc senem deterrui;
161 nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit.
162 PHIL. Redeo ad te, Lesbonice. LESB. Dic sodes mihi,
163 quid hic est locutus tecum? PHIL. Quid censes? homost:
164 volt fieri liber, verum quod det non habet.
165 LESB. Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.
166 STAS. Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.
167 LESB. Quid tecum, Stasime? STAS. De istoc quod dixti modo:
168 si ante voluisses, esses; nunc sero cupis.
169 PHIL. De dote mecum convenire nil potest:
170 quid tibi lubet tute agito cum nato meo.
171 nunc tuam sororem filio posco meo.
172 quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?
173 LESB. Quid istic? quando ita vis: di bene vortant. spondeo.
174 STAS. Numquam edepol quoiquam <tam> expectatus filius
175 natus quam illuc est spondeo natum mihi.
176 di fortunabunt vostra consilia. PHIL. Ita volo.
177 LESB. Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,
178 dic hoc negoti quo modo actumst. STAS. Ibitur.
179 LESB. Et gratulator meae sorori. STAS. Scilicet.
180 PHIL. I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis
181 dies constituatur; eadem haec confirmabimus. -
182 LESB. [Tu istuc cura quod iussi. ego iam hic ero. - ]
183 dic Callicli, me ut convenat. STAS. Quin tu i modo.
184 LESB. De dote ut videat quid opus sit facto. STAS. I modo.
185 LESB. Nam certumst sine dote haud dare. STAS. Quin tu i modo.
186 LESB. Neque enim illi damno umquam esse patiar STAS. Abi modo.
187 LESB. Meam neglegentiam. STAS. I modo. LESB. <Nullo modo>
188 aequom videtur quin quod peccarim STAS. I modo.
189 LESB. Potissimum mi id obsit. STAS. I modo. LESB. O pater,
190 enumquam aspiciam te? - STAS. I modo, i modo, i modo.
191 tandem impetravi abiret. di vestram fidem,
192 edepol re gesta pessume gestam probe,
193 si quidem ager nobis salvos est; etsi admodum
194 in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.
195 sed id si alienatur, actumst de collo meo,
196 gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
197 effugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae,
198 ibit istac, aliquo, in maximam malam crucem,
199 latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam.
200 ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum,
201 postquam exturbavit hic nos ex nostris aedibus. -
Plautus HOME

bav1615.390 cpl1613.420

Plautus, Trinummus, 2, Scaena III. Philto <<<    
monumenta.ch > Horatius > 15 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik