| 1 | PHIL. Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo; |
| 2 | verum meliora sunt quam quae deterruma. |
| 3 | sed hoc me unum consolatur atque animum meum, |
| 4 | quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet |
| 5 | consulit advorsum filium, nugas agit: |
| 6 | miser ex animo fit, factius nihilo facit. |
| 7 | suae senectuti is acriorem hiemem parat, |
| 8 | quom illam importunam tempestatem conciet. |
| 9 | sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum |
| 10 | ipse exit Lesbonicus cum servo foras. |