Plautus, Trinummus, 2, Scaena II. Philto Lysiteles
| 1 | PHIL. Quo illic homo foras se penetravit ex |
| 2 | aedibus? LYS. Pater, adsum, impera quidvis, |
| 3 | neque tibi ero in mora neque latebrose |
| 4 | me abs tuo conspectu occultabo. |
| 5 | PHIL. Feceris par tuis ceteris factis, |
| 6 | patrem tuom si percoles per pietatem. |
| 7 | nolo ego cum improbis te viris, gnate mi, |
| 8 | neque in via, neque in foro necullum sermonem exsequi |
| 9 | novi ego hoc saeculum moribus quibus siet: |
| 10 | malus bonum malum esse volt, ut sit sui similis; |
| 11 | turbant, miscent mores mali: rapax avarus invidus |
| 12 | sacrum profanum, publicum privatum habent, hiulca gens. |
| 13 | haec ego doleo, haec sunt quae me excruciant, haec dies |
| 14 | noctesque tibi canto ut caveas. |
| 15 | quod manu non queunt tangere tantum fas habent quo manus abstineant, |
| 16 | cetera: rape trahe, fuge late - lacrumas |
| 17 | haec mihi quom video eliciunt, |
| 18 | quia ego ad hoc genus hominum duravi. |
| 19 | quin prius me ad plures penetravi? |
| 20 | nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant. |
| 21 | hisce ego de artibus gratiam facio, ne colas neve imbuas ingenium. |
| 22 | meo modo et moribus vivito antiquis, |
| 23 | quae ego tibi praecipio, ea facito. |
| 24 | nihil ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibus boni dedecorant se. |
| 25 | haec tibi si mea imperia capesses, multa bona in pectore consident. |
| 26 | LYS. Semper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia |
| 27 | tuis servivi servitutem imperiis [et] praeceptis, pater. |
| 28 | pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo |
| 29 | meum animum tibi servitutem servire aequom censui. |
| 30 | PHIL. Qui homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo, |
| 31 | utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat, |
| 32 | an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint: |
| 33 | si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi; |
| 34 | si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet. |
| 35 | tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas. |
| 36 | nimio satiust, ut opust te ita esse, quam ut animo lubet: |
| 37 | qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent. |
| 38 | LYS. Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae; |
| 39 | ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum |
| 40 | neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri |
| 41 | neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo: |
| 42 | sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia. |
| 43 | PHIL. Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi; |
| 44 | mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime. |
| 45 | is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae; |
| 46 | qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae: |
| 47 | [qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.] |
| 48 | bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant. |
| 49 | LYS. Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo |
| 50 | ego me abs te exorare. PHIL. Quid id est? dare iam veniam gestio. |
| 51 | LYS. Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo, |
| 52 | minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater, |
| 53 | bene volo ego illi facere, si tu non nevis. PHIL. Nempe de tuo? |
| 54 | LYS. De meo: nam quod tuomst meumst, omne meumst autem tuom. |
| 55 | PHIL. Quid is? egetne? LYS. Eget. PHIL. Habuitne rem? LYS. Habuit. PHIL. Qui eam perdidit? |
| 56 | publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis? |
| 57 | mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit? |
| 58 | LYS. Nihil istorum. PHIL. Quid igitur? LYS. Per comitatem edepol, pater; |
| 59 | praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit. |
| 60 | PHIL. Edepol hominem praemandatum ferme familiariter, |
| 61 | qui quidem nusquam per virtutem rem confregit, atque eget; |
| 62 | nil moror eum tibi esse amicum cum eius modi virtutibus. |
| 63 | LYS. Quia sine omni malitiast, tolerare eius egestatem volo. |
| 64 | PHIL. De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat; |
| 65 | nam et illud quod dat perdit et illi prodit vitam ad miseriam. |
| 66 | non eo haec dico, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens: |
| 67 | sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi, |
| 68 | ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat. |
| 69 | LYS. Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet. |
| 70 | PHIL. Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris. |
| 71 | LYS. Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua |
| 72 | multa bona bene parta habemus, bene si amico feceris |
| 73 | ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris. |
| 74 | PHIL. De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus? |
| 75 | LYS. Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet? |
| 76 | 'quod habes ne habeas et illuc quod non habes habeas, malum, |
| 77 | quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.' |
| 78 | PHIL. Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi, |
| 79 | is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom. |
| 80 | LYS. Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater, |
| 81 | et aliis qui comitati simus benevolentibus. |
| 82 | PHIL. Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis. |
| 83 | cui egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri. |
| 84 | LYS. Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio, |
| 85 | qui illic habitat. PHIL. Quin comedit quod fuit, quod non fuit? |
| 86 | LYS. Ne opprobra, pater; multa eveniunt homini quae volt, quae nevolt. |
| 87 | PHIL. Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine. |
| 88 | nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi: |
| 89 | eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust. |
| 90 | LYS. Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum |
| 91 | vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust. |
| 92 | PHIL. Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia; |
| 93 | sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust. |
| 94 | agedum eloquere, quid dare illi nunc vis? LYS. Nil quicquam, pater; |
| 95 | tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi. |
| 96 | PHIL. An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis? |
| 97 | LYS. Eo, pater. PHIL. Pol ego istam volo me rationem edoceas. LYS. Licet. |
| 98 | scin tu illum quo genere natus sit? PHIL. Scio, adprime probo. |
| 99 | LYS. Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater, |
| 100 | ducere uxorem sine dote. PHIL. Sine dote uxorem? LYS. Ita; |
| 101 | tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam, |
| 102 | neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier. |
| 103 | PHIL. Egone indotatam te uxorem ut patiar? LYS. Patiundumst, pater; |
| 104 | et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae. |
| 105 | PHIL. Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui, |
| 106 | historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet; |
| 107 | verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum |
| 108 | video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico: |
| 109 | tibi permitto; posce, duce. LYS. Di te servassint mihi. |
| 110 | sed adde ad istam gratiam unum. PHIL. Quid id est autem unum? L. Eloquar. |
| 111 | tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. PHIL. Eccere. |
| 112 | LYS. Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris. |
| 113 | gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea. |
| 114 | PHIL. Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium. |
| 115 | dabitur opera. LYS. Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet; |
| 116 | Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi. - |