Plautus, Trinummus, 1, Scaena II. Callicles Megaronides
| 1 | CALL. Larem corona nostrum decorari volo. |
| 2 | uxor, venerare ut nobis haec habitatio |
| 3 | bona fausta felix fortunataque evenat - |
| 4 | teque ut quam primum possim videam emortuam. |
| 5 | MEG. Hic ille est, senecta aetate qui factust puer, |
| 6 | qui admisit in se culpam castigabilem. |
| 7 | adgrediar hominem. CALL. Quoia hic vox prope me sonat? |
| 8 | MEG. Tui benevolentis, si ita es ut ego te volo, |
| 9 | sin aliter es, inimici atque irati tibi. |
| 10 | CALL. O amice, salve, atque aequalis. ut vales, |
| 11 | Megaronides? MEG. Et tu edepol salve, Callicles. |
| 12 | CALL. Valen? valuistin? MEG. Valeo, et valui rectius. |
| 13 | CALL. Quid tua agit uxor? ut valet? MEG. Plus quam ego volo. |
| 14 | CALL. Bene hercle est illam tibi valere et vivere. |
| 15 | MEG. Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est. |
| 16 | CALL. Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem. |
| 17 | MEG. Eho tu, tua uxor quid agit? CALL. Immortalis est, |
| 18 | vivit victuraque est. MEG. Bene hercle nuntias, |
| 19 | deosque oro ut vitae tuae superstes suppetat. |
| 20 | CALL. Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim. |
| 21 | MEG. Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam? |
| 22 | faxo haud tantillum dederis verborum mihi. |
| 23 | CALL. Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris. |
| 24 | MEG. Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris. |
| 25 | CALL. Habeas ut nanctus: nota mala res optumast. |
| 26 | nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam. |
| 27 | MEG. Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur. |
| 28 | sed hoc animum advorte atque aufer ridicularia; |
| 29 | nam ego dedita opera huc ad te advenio. CALL. Quid venis? |
| 30 | MEG. Malis te ut verbis multis multum obiurigem. |
| 31 | CALL. Men? MEG. Numquis est hic alius praeter me atque te? |
| 32 | CALL. Nemost. MEG. Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem? |
| 33 | nisi tu me mihimet censes dicturum male. |
| 34 | nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, |
| 35 | [sin immutare vis ingenium moribus] |
| 36 | [aut si demutant mores ingenium tuom |
| 37 | neque eos antiquos servas, ast captas novos] |
| 38 | omnibus amicis morbum tu incuties gravem, |
| 39 | ut te videre audireque aegroti sient. |
| 40 | CALL. Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere? |
| 41 | MEG. Quia omnis bonos bonasque adcurare addecet, |
| 42 | suspicionem et culpam ut ab se segregent. |
| 43 | CALL. Non potest utrumque fieri. MEG. Quapropter? CALL. Rogas? |
| 44 | ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori: |
| 45 | suspicio est in pectore alieno sita. |
| 46 | nam nunc ego si te surrupuisse suspicer |
| 47 | Iovi coronam de capite ex Capitolio, |
| 48 | qui in columine astat summo: si id non feceris |
| 49 | atque id tamen mihi lubeat suspicarier, |
| 50 | qui tu id prohibere me potes ne suspicer? |
| 51 | sed istuc negoti cupio scire quid siet. |
| 52 | MEG. Haben tu amicum aut familiarem quempiam, |
| 53 | quoi pectus sapiat? CALL. Edepol haud dicam dolo: |
| 54 | sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor, |
| 55 | sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere, |
| 56 | ad amici partem an ad inimici pervenant; |
| 57 | sed tu ex amicis mi es certis certissimus. |
| 58 | si quid scis me fecisse inscite aut improbe, |
| 59 | si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es. MEG. Scio; |
| 60 | et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas. |
| 61 | CALL. Expecto si quid dicas. MEG. Primumdum omnium, |
| 62 | male dictitatur tibi volgo in sermonibus: |
| 63 | turpilucricupidum te vocant cives tui; |
| 64 | tum autem sunt alii, qui te volturium vocant: |
| 65 | hostisne an civis comedis, parvi pendere. |
| 66 | haec cum audio in te dici, discrucior miser. |
| 67 | CALL. Est atque non est mi in manu, Megaronides: |
| 68 | quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est. |
| 69 | MEG. Fuitne hic tibi amicus Charmides? CALL. Est et fuit. |
| 70 | id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo. |
| 71 | nam postquam hic eius rem confregit filius |
| 72 | videtque ipse ad paupertatem protractum esse se |
| 73 | suamque filiam esse adultam virginem, |
| 74 | simul eius matrem suamque uxorem mortuam, |
| 75 | quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, |
| 76 | mihi conmendavit virginem gnatam suam |
| 77 | et rem suam omnem et illum corruptum filium. |
| 78 | haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet. |
| 79 | MEG. Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides, |
| 80 | qui tuae mandatus est fide et fiduciae, |
| 81 | quin eum restituis, quin ad frugem conrigis? |
| 82 | ei rei operam dare te fuerat aliquanto aequius, |
| 83 | si qui probiorem facere posses, non uti |
| 84 | in eandem tute accederes infamiam |
| 85 | malumque ut eius cum tuo misceres malo. |
| 86 | CALL. Quid feci? MEG. Quod homo nequam. CALL. Non istuc meumst. |
| 87 | MEG. Emistin de adulescente has aedes (quid taces?) |
| 88 | ubi nunc tute habitas? CALL. Emi atque argentum dedi, |
| 89 | minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum. |
| 90 | MEG. Dedistin argentum? CALL. Factum, neque facti piget. |
| 91 | MEG. Edepol fide adulescentem mandatum malae. |
| 92 | dedistine hoc facto ei gladium, qui se occideret? |
| 93 | quid secus est aut quid interest dare te in manus |
| 94 | argentum amanti homini adulescenti, animi impoti, |
| 95 | qui exaedificaret suam incohatam ignaviam? |
| 96 | CALL. Non ego illi argentum redderem? MEG. Non redderes, |
| 97 | neque de illo quicquam neque emeres neque venderes, |
| 98 | nec qui deterior esset faceres copiam. |
| 99 | inconciliastin eum qui mandatust tibi, |
| 100 | ille qui mandavit, eum exturbasti ex aedibus? |
| 101 | edepol mandatum pulchre et curatum probe; |
| 102 | crede huic tutelam: suam melius rem gesserit. |
| 103 | CALL. Subigis maledictis me tuis, Megaronides, |
| 104 | novo modo adeo, ut quod meae concreditumst |
| 105 | taciturnitati clam, fide et fiduciae, |
| 106 | ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam, |
| 107 | ut mihi necesse sit iam id tibi concredere. |
| 108 | MEG. Mihi quod credideris sumes ubi posiveris. |
| 109 | CALL. Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter |
| 110 | nobis, et quaeso identidem circumspice. |
| 111 | MEG. Ausculto si quid dicas. CALL. Si taceas, loquar. |
| 112 | quoniam hinc est profecturus peregre Charmides, |
| 113 | thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus, |
| 114 | hic in conclavi quodam - sed circumspice. |
| 115 | MEG. Nemost. CALL. Nummorum Philippeum ad tria milia. |
| 116 | id solus solum per amicitiam et per fidem |
| 117 | flens me obsecravit suo ne gnato crederem |
| 118 | neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere. |
| 119 | nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi; |
| 120 | si quid eo fuerit, certe illius filiae, |
| 121 | quae mihi mandatast, habeo dotem unde dem, |
| 122 | ut eam in se dignam condicionem conlocem. |
| 123 | MEG. Pro di immortales, verbis paucis quam cito |
| 124 | alium fecisti me, alius ad te veneram. |
| 125 | sed ut occepisti, perge porro proloqui. |
| 126 | CALL. Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam |
| 127 | et meam fidelitatem et celata omnia |
| 128 | paene ille ignavos funditus pessum dedit. |
| 129 | MEG. Quidum? CALL. Quia, ruri dum sum ego unos sex dies, |
| 130 | me apsente atque insciente, inconsultu meo, |
| 131 | aedis venalis hasce inscripsit litteris. |
| 132 | MEG. Adesurivit magis et inhiavit acrius |
| 133 | lupus, observavit dum dormitarent canes: |
| 134 | gregem universum voluit totum avortere. |
| 135 | CALL. Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes. |
| 136 | sed nunc rogare ego vicissim te volo: |
| 137 | quid fuit officium meum me facere? face sciam; |
| 138 | utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit, |
| 139 | adversum quam eius me opsecravisset pater, |
| 140 | an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus? |
| 141 | qui emisset, eius essetne ea pecunia? |
| 142 | emi egomet potius aedis, argentum dedi |
| 143 | thensauri causa, ut salvom amico traderem. |
| 144 | neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae: |
| 145 | illi redemi rusum, a me argentum dedi. |
| 146 | haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt, |
| 147 | ego me fecisse confiteor, Megaronides. |
| 148 | em mea malefacta, em meam avaritiam tibi; |
| 149 | hascine propter res maledicas famas ferunt. |
| 150 | MEG. Pausai, vicisti castigatorem tuom: |
| 151 | occlusti linguam, nihil est quod respondeam. |
| 152 | CALL. Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves |
| 153 | communicesque hanc mecum meam provinciam. |
| 154 | MEG. Polliceor operam. CALL. Ergo ubi eris paulo post? MEG. Domi. |
| 155 | CALL. Numquid vis? MEG. Cures tuam fidem. CALL. Fiet sedulo. |
| 156 | MEG. Sed quid ais? CALL. Quid vis? MEG. Ubi nunc adulescens habet? |
| 157 | CALL. Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit. |
| 158 | MEG. Istuc volebam scire. i sane nunciam. |
| 159 | sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te est? CALL. Itast, |
| 160 | iuxtaque eam curo cum mea. MEG. Recte facis. |
| 161 | CALL. Numquid, prius quam abeo, me rogaturus? - MEG. Vale. |
| 162 | nihil est profecto stultius neque stolidius |
| 163 | neque mendaciloquius neque argutum magis, |
| 164 | neque confidentiloquius neque peiurius, |
| 165 | quam urbani assidui cives, quos scurras vocant. |
| 166 | atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho, |
| 167 | qui illorum verbis falsis acceptor fui, |
| 168 | qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt. |
| 169 | quod quisque in animo habet aut habiturust sciunt, |
| 170 | sciunt id quod in aurem rex reginae dixerit, |
| 171 | sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove; |
| 172 | quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt. |
| 173 | falson an vero laudent, culpent quem velint, |
| 174 | non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant. |
| 175 | omnes mortales hunc aiebant Calliclem |
| 176 | indignum civitate hac esse et vivere, |
| 177 | bonis qui hunc adulescentem evortisset suis. |
| 178 | ego de eorum verbis famigeratorum insciens |
| 179 | prosilui amicum castigatum innoxium. |
| 180 | quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas, |
| 181 | unde quidquid auditum dicant, nisi id appareat, |
| 182 | famigeratori res sit cum damno et malo, |
| 183 | hoc ita si fiat, publico fiat bono, |
| 184 | pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt, |
| 185 | occlusioremque habeant stultiloquentiam. - |