Plautus, Trinummus, 1, Scaena I. Megaronides
| 1 | MEG. Amicum castigare ob meritam noxiam |
| 2 | immoene est facinus, verum in aetate utile |
| 3 | et conducibile. nam ego amicum hodie meum |
| 4 | concastigabo pro commerita noxia, |
| 5 | invitus, ni id me invitet ut faciam fides. |
| 6 | nam hic nimium morbus mores invasit bonos; |
| 7 | ita plerique omnes iam sunt intermortui. |
| 8 | sed dum illi aegrotant, interim mores mali |
| 9 | quasi herba inrigua succrevere uberrime: |
| 10 | eorum licet iam metere messem maxumam, |
| 11 | neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali. |
| 12 | nimioque hic pluris pauciorum gratiam |
| 13 | faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. |
| 14 | ita vincunt illud conducibile gratiae, |
| 15 | quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt |
| 16 | remoramque faciunt rei privatae et publicae. |