Plautus, Trinummus, 0, III. PROLOGUS. LUXURIA INOPIA
| 1 | LUX. Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom. |
| 2 | INOP. Sequor, sed finem fore quem dicam nescio. |
| 3 | LUX. Adest. em illae sunt aedes, i intro nunciam. - |
| 4 | nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam |
| 5 | deducam, si quidem operam dare promittitis. |
| 6 | nunc igitur primum quae ego sim et quae illaec siet, |
| 7 | huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis. |
| 8 | primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit; |
| 9 | tum hanc mihi gnatam esse voluit Inopiam. |
| 10 | sed ea huc quid introierit impulsu meo |
| 11 | accipite et date vocivas aures dum eloquor. |
| 12 | adulescens quidam est, qui in hisce habitat aedibus; |
| 13 | is rem paternam me adiutrice perdidit. |
| 14 | quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui, |
| 15 | dedi ei meam gnatam, quicum aetatem exigat. |
| 16 | sed de argumento ne exspectetis fabulae: |
| 17 | senes qui huc venient, ei rem vobis aperient. |
| 18 | huic Graece nomen est Thensauro fabulae: |
| 19 | Philemo scripsit, Plautus vertit barbare, |
| 20 | nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat |
| 21 | ut liceat possidere hanc nomen fabulam. |
| 22 | tantum est. valete, adeste cum silentio. - |