Plautus, Stichus, 5, Scaena IV. Sangarinus Stichus
| 1 | SANGARINUS Agite ite foras: ferte pompam. cado te praeficio, Stiche. |
| 2 | omnibus modis temptare certumst nostrum hodie convivium. |
| 3 | ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco. |
| 4 | quisquis praetereat, comissatum volo vocari. STICHUS Convenit, |
| 5 | dum quidem hercle quisque veniat, <veniat> cum vino suo. |
| 6 | nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. |
| 7 | nosmet inter nos ministremus monotropi. SANG. Hoc conviviumst |
| 8 | pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis, |
| 9 | oleae interiplio, lupillo, comminuto crustulo. |
| 10 | STICH. Sat est: servo homini modeste melius facere sumptum quam ampliter. |
| 11 | suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis |
| 12 | batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio: |
| 13 | tamen bibimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. |
| 14 | SANG. Age dice uter utrubi accumbamus. STICH. Abi tu sane superior. |
| 15 | atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc tecum divido: |
| 16 | vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam. |
| 17 | SANG. Quid istuc est provinciai? STICH. Utrum Fontine an Libero |
| 18 | imperium te inhibere mavis? SANG. Nimio liquido Libero. |
| 19 | sed amica mea et tua dum cenat dumque se exornat, nos volo |
| 20 | tamen ludere inter nos. strategum te facio huic convivio. |
| 21 | STICH. Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio |
| 22 | cynice hic accipimur quam in lectis. SANG. Immo enim nimio hic dulcius. |
| 23 | sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus? |
| 24 | vide, quot cyathos bibimus. STICH. Tot quot digiti tibi sunt in manu. |
| 25 | cantio Graecast: e pevt e tria pin e me tettara. |
| 26 | SANG. Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis. |
| 27 | bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium. |
| 28 | [STICH. Bibe si bibis. SANG. Non mora erit apud me. STICH. Edepol convivi sat est, |
| 29 | modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.] |
| 30 | STICH. Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes. |
| 31 | SANG. Nimis vellem aliquid pulpamenti. STICH. Si horum, quae adsunt, paenitet, |
| 32 | nihil est. tene aquam. SANG. Melius dicis; nil moror cuppedia. |
| 33 | bibe, tibicen. age si quid agis, bibendum hercle hoc est, ne nega. |
| 34 | quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis? |
| 35 | [age si quid agis] accipe inquam. non hoc <tuo fit sumptu>: inpendet publicum. |
| 36 | haud tuom istuc est te vereri. eripe ex ore tibias. |
| 37 | STICH. Ubi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. |
| 38 | nolo ego nos prosumo bibere. nulli rei erimus postea; |
| 39 | namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest. |
| 40 | SANG. Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen. |
| 41 | age, tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias, |
| 42 | suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia, |
| 43 | agedum. Stiche, uter demutassit, poculo multabitur. |
| 44 | STICH. Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat. |
| 45 | SANG. Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico. |
| 46 | STICH. Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium: |
| 47 | haec facetiast, amare inter se rivalis duos, |
| 48 | uno cantharo potare, unum scortum ducere. |
| 49 | hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, |
| 50 | unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen; |
| 51 | tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri invidet. |
| 52 | SANG. Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo. |
| 53 | STICH. Vin amicam huc evocemus? ea saltabit. SANG. Censeo. |
| 54 | STICH. Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos |
| 55 | foras egredere, satis mihi pulchra es. SANG. At enim pulcherrima. |
| 56 | STICH. Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo. |
| 57 | SANG. Peregre advenientes te expetimus, |
| 58 | Stephaniscidium, mel meum, |
| 59 | si amabilitas tibi nostra placet, si tibi ambo accepti sumus. |