monumenta.ch > Horatius > 31 > 2
Plautus, Stichus, 5, Scaena I. Stichus <<<     >>> Scaena III. Stephanium

Plautus, Stichus, 5, Scaena II. Sangarinus Stichus

1 SANGARINUS Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,
2 sperata erilis patria, te video libens.
3 sed amica mea et conserva quid agat Stephanium
4 curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,
5 salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret
6 me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
7 sed Stichus est hic quidem. STICHUS Fecisti, ere, facetias,
8 quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
9 pro di immortales, quot ego voluptates fero,
10 quot risiones, quot iocos, quot savia,
11 saltationes, blanditias, prothymias.
12 SANG. Stiche. STICH. Hem. SANG. Quid fit? STICH. Euge, Sangarine lepidissume.
13 fero convivam Dionysum mihique et tibi.
14 namque edepol cena cocta est, locus liber datust
15 mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,
16 ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,
17 ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
18 SANG. Quis somniavit aurum? STICH. Quid id ad te attinet?
19 proin tu lavare propera. SANG. Lautus sum. STICH. Optime,
20 [sequere ergo hac me intro. SANG. Ego vero sequor.
21 STICH.] volo eluamus hodie, peregrina omnia
22 relinque, Athenas nunc colamus. sequere me. -
23 SANG. Sequor, et domum redeunti principium placet.
24 bona scaeva strenaque obviam occessit mihi. -
Plautus HOME

bav1615.380 cpl1613.402

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik