Plautus, Stichus, 4, Scaena II. Gelasimus Pamphilippus Pinacium Epignomus
| 1 | GELASIMUS Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui, |
| 2 | cum amicis deliberavi iam et cum cognatis meis. |
| 3 | ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame. |
| 4 | sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est. |
| 5 | adgrediar hominem. <o> sperate Pamphilippe, o spes mea, |
| 6 | o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo |
| 7 | peregre te in patriam rediisse. PAMPH. Salvo salve, Gelasime. |
| 8 | GEL. Valuistin bene? PIN. Sustentatumst sedulo. GEL. Edepol gaudeo. |
| 9 | edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim. |
| 10 | EPIG. Quid eo tibi opust? GEL. Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem. |
| 11 | EPIG. Advorsum te fabulare. GEL. Illud quidem, ambos ut vocem; |
| 12 | et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum |
| 13 | ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos. |
| 14 | EPIG. Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus. |
| 15 | GEL. Quin tum stans obstrusero aliquid strenue. EPIG. Immo unum hoc potest. |
| 16 | GEL. Quid? EPIG. Ubi convivae abierint, tum venias. GEL. Vae aetati tuae. |
| 17 | EPIG. Vasa lautum, non ad cenam dico. GEL. Di te perduint. |
| 18 | quid ais, Pamphilippe? PAMPH. Ad cenam hercle alio promisi foras. |
| 19 | GEL. Quid, foras? PIN. Foras hercle vero. GEL. Qui malum tibi lasso libet |
| 20 | foris cenare? PAMPH. Utrum tu censes? GEL. Iuben domi cenam coqui |
| 21 | atque ad illum renuntiari? PAMPH. Solus cenabo domi? |
| 22 | GEL. Non enim solus: me vocato. PAMPH. At ille ne suscenseat, |
| 23 | mea qui causa sumptum fecit. GEL. Facile excusari potest. |
| 24 | mihi modo ausculta, iube cenam domi coqui. EPIG. Non me quidem |
| 25 | faciet auctore, hodie ut illum decipiat. GEL. Non tu hinc abis? |
| 26 | nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi, |
| 27 | nam illic homo tuam hereditatem inhiat, quasi esuriens lupus. |
| 28 | non tu scis, quam efflictentur homines noctu hic in via? |
| 29 | PAMPH. Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero. |
| 30 | EPIG. Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. GEL. Iube |
| 31 | domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui. |
| 32 | si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore. |
| 33 | PAMPH. Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet. |
| 34 | GEL. Ibisne ad cenam foras? PAMPH. Apud fratrem ceno in proxumo. |
| 35 | GEL. Certumnest? PIN. Certum. GEL. Edepol te hodie lapide percussum velim. |
| 36 | PAMPH. Non metuo: per hortum transibo, non prodibo in publicum. |
| 37 | EPIG. Quid ais, Gelasime? GEL. Oratores tu accipis, habeas tibi. |
| 38 | EPIG. Tua pol refert. GEL. Enim, si quidem mea refert, opera utere. |
| 39 | EPIG. Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi *** |
| 40 | ubi accubes. PAMPH. Sane faciundum censeo. GEL. O lux oppidi. |
| 41 | EPIG. Si arte poteris accubare. GEL. Vel inter cuneos ferreos; |
| 42 | tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci. |
| 43 | EPIG. Exorabo aliquo modo. veni. GEL. Hucine? EPIG. Immo in carcerem; |
| 44 | nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu. |
| 45 | PAMPH. Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo. - |
| 46 | GEL. Quid igitur? EPIG. Dixi equidem, in carcerem ires. GEL. Quin si iusseris, |
| 47 | eo quoque ibo. EPIG. Di immortales, hic quidem pol summam in crucem |
| 48 | cena aut prandio perduci potest. GEL. Ita ingenium meumst: |
| 49 | quicumvis depugno multo facilius quam cum fame. |
| 50 | EPIG. Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus. |
| 51 | GEL. Non nego ista apud te. EPIG. Satis spectatast mihi iam tua felicitas; |
| 52 | nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum. - |
| 53 | GEL. Iamne abiisti? Gelasime, vide quid es capturus consili. |
| 54 | egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis? |
| 55 | viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae? |
| 56 | viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier? |
| 57 | numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem; |
| 58 | nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam, |
| 59 | neque ego hoc committam, |
| 60 | ut me esse homines |
| 61 | mortuom dicant fame. |