Plautus, Stichus, 4, Scaena I. Antipho Pamphilippus Epignomus Pinacium
| 1 | ANTIPHO Ita me di bene ament measque mihi [bene] servassint filias, |
| 2 | ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum |
| 3 | rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom. |
| 4 | PAMPHILIPPUS Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho; |
| 5 | nunc quia te amicum mihi experior esse, credetur tibi. |
| 6 | ANT. Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi, |
| 7 | te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat. |
| 8 | et magis par fuerat me vobis dare cenam advenientibus, |
| 9 | quam me ad illum promittere, nisi nollem ei advorsarier. |
| 10 | nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero: |
| 11 | cras apud me eritis et tu et ille cum vostris uxoribus. |
| 12 | PAMPH. At apud me perendie. nam ille heri me iam vocaverat |
| 13 | in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho? |
| 14 | ANT. Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet, |
| 15 | pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites: |
| 16 | ut cuique homini res paratast, perinde amicis utitur: |
| 17 | si res firma, <item> firmi amici sunt; sin res laxe labat, |
| 18 | itidem amici conlabascunt: res amicos invenit. |
| 19 | EPIGNOMUS Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo, |
| 20 | domum ubi redieris, si tibi nullast aegritudo animo obviam. |
| 21 | nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam, |
| 22 | omnium me exilem atque inanem fecit aegritudinum. |
| 23 | sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo. |
| 24 | PIN. Quid agitur, Epignome? EPIG. Quid tu? quam dudum in portum venis? |
| 25 | PAMPH. Hau longissume. EPIG. Postilla iam iste est tranquillus tibi? |
| 26 | ANT. Magis quam mare quo ambo estis vecti. EPIG. Facis ut alias res soles. |
| 27 | hodiene exoneramus navem, frater? PAMPH. Clementer volo. |
| 28 | nos potius oneremus nosmet vicissatim voluptatibus. |
| 29 | quam mox coctast cena? inpransus ego sum. EPIG. Abi intro ad me et lava. |
| 30 | PAMPH. Deos salutatum atque uxorem modo intro devortor domum; |
| 31 | haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo. |
| 32 | EPIG. Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua. |
| 33 | PAMPH. Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero. |
| 34 | ANT. Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo. |
| 35 | PAMPH. Maxume. ANT. Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae |
| 36 | duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus, |
| 37 | quasi nunc meae sunt vobis. EPIG. Miror quo evasurust apologus. |
| 38 | ANT. Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina, |
| 39 | peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex, |
| 40 | quasi ego nunc sum. EPIG. Perge porro. praesens hic quidem est apologus. |
| 41 | ANT. Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina, |
| 42 | quasi ego nunc tibi dico: EPIG. Ausculto atque animum advorto sedulo. |
| 43 | ANT. 'Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi: |
| 44 | nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.' |
| 45 | EPIG. Quis istuc dicit? an ille quasi tu? ANT. Quasi ego nunc dico tibi. |
| 46 | 'Immo duas dabo,' inquit ille adulescens 'una si parumst; |
| 47 | et si duarum paenitebit,' inquit 'addentur duae.' |
| 48 | EPIG. Quis istuc quaeso? an ille quasi ego? ANT. Is ipse quasi tu. <tum> senex |
| 49 | ille quasi ego: 'si vis,' inquit 'quattuor sane dato, |
| 50 | dum equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.' |
| 51 | EPIG. Videlicet parcum illum fuisse senem, qui <illi istaec> dixerit, |
| 52 | quom ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit. |
| 53 | ANT. Videlicet non fuisse illum aequom adulescentem, qui ilico |
| 54 | ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici. |
| 55 | hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem |
| 56 | filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina. |
| 57 | EPIG. Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit, |
| 58 | qui seni illi concubinam dare dotatam noluit. |
| 59 | ANT. Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo; |
| 60 | quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri. |
| 61 | 'fiat' ille inquit adulescens. 'facis benigne' inquit senex. |
| 62 | 'habeon rem pactam?' inquit. 'faciam ita' inquit 'ut fieri voles.' |
| 63 | sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis. |
| 64 | poste ibo lautum in pyelum, ibi fovebo senectutem meam. |
| 65 | post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans. - |
| 66 | PAMPH. Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre. |
| 67 | EPIG. Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo. |
| 68 | dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem; |
| 69 | namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio. |
| 70 | PAMPH. Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet? |
| 71 | EPIG. Vidi edepol hominem haud perdudum. PIN. Quid agit? EPIG. Quod famelicus. |
| 72 | PIN. Quin vocavisti hominem ad cenam? EPIG. Ne quid adveniens perderem. |
| 73 | atque eccum tibi lupum in sermone: praesens esuriens adest. |
| 74 | PAMPH. Ludificemur hominem. EPIG. Capti consili memorem mones. |