Plautus, Stichus, 3, Scaena II. Gelasimus Epignomus
| 1 | GELASIMUS Libros inspexi; tam confido quam potis, |
| 2 | me meum optenturum regem ridiculis meis. |
| 3 | nunc interviso, iamne a portu advenerit, |
| 4 | ut eum advenientem meis dictis deleniam. |
| 5 | EPIG. Hic quidem Gelasimus est parasitus, qui venit. |
| 6 | GEL. Auspicio hodie optumo exivi foras: |
| 7 | mustela murem abstulit praeter pedes; |
| 8 | cum strena obscaevavit; spectatum hoc mihist. |
| 9 | nam ut illa vitam repperit hodie sibi, |
| 10 | item me spero facturum: augurium hac facit. |
| 11 | Epignomus hic quidemst qui astat. ibo atque adloquar. |
| 12 | <o> Epignome, ut ego nunc te conspicio libens, |
| 13 | ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi. |
| 14 | valuistin usque? EPIG. Sustentatumst sedulo. |
| 15 | GEL. Propino tibi salutem plenis faucibus. |
| 16 | EPIG. Bene atque amice dicis. di dent quae velis. |
| 17 | GEL. Cenem illi apud te, |
| 18 | quoniam salvos advenis. |
| 19 | EPIG. Locatast opera nunc quidem; tam gratiast. |
| 20 | GEL. Promitte. EPIG. Certumst. GEL. Sic face inquam. EPIG. Certa res. |
| 21 | GEL. Lubente me hercle facies. EPIG. Idem ego istuc scio. |
| 22 | quando usus veniet, fiet. GEL. Nunc ergo usus est. |
| 23 | EPIG. Non edepol possum. GEL. Quid gravare? censeas. |
| 24 | nescio quid vero habeo in mundo. EPIG. I modo, |
| 25 | alium convivam quaerito tibi in hunc diem. |
| 26 | GEL. Quin tu promittis? EPIG. Non graver, si possiem. |
| 27 | GEL. Unum quidem hercle certo promitto tibi: |
| 28 | libens accipiam certo, si promiseris. |
| 29 | EPIG. Valeas. GEL. Certumnest? EPIG. Certum. cenabo domi. |
| 30 | GEL. [Quando quidem tu ad me non vis promittere] |
| 31 | sed - quoniam nil processit hac, ego ivero |
| 32 | apertiore magis via; ita plane loquar: |
| 33 | vin ad te ad cenam veniam? EPIG. Si possim, velim; |
| 34 | verum hic apud me cenant alieni novem. |
| 35 | GEL. Hau postulo equidem med in lecto accumbere: |
| 36 | scis tu me esse unisubselli virum. |
| 37 | EPIG. At ei oratores sunt popli, summi viri; |
| 38 | Ambracia veniunt huc legati publice. |
| 39 | GEL. Ergo oratores populi, summates viri, |
| 40 | summi accubent, ego infimatis infimus. |
| 41 | EPIG. Haud aequomst te inter oratores accipi. |
| 42 | GEL. Equidem hercle orator sum, sed procedit parum. |
| 43 | EPIG. Cras de reliquiis nos volo. multum vale. - |
| 44 | GEL. Perii hercle vero plane, nihil obnoxie. |
| 45 | uno Gelasimo minus est quam dudum fuit. |
| 46 | certumst mustelae posthac numquam credere, |
| 47 | nam incertiorem nullam novi bestiam; |
| 48 | quaen eapse deciens in die mutat locum, |
| 49 | ea ego auspicavi in re capitali mea? |
| 50 | certumst amicos convocare, ut consulam |
| 51 | qua lege nunc med essurire oporteat. - |