Plautus, Stichus, 2, Scaena II. Panegyris Gelasius Pinacium
| 1 | PANEGYRIS Quisnam, opsecro, has frangit fores? ubi est? |
| 2 | tun haec facis? tun mihi huc hostis venis? |
| 3 | GEL. Salve, tuo arcessitu venio huc. PAN. Ean gratia fores effringis? |
| 4 | GEL. Tuos inclama, tui delinquont: ego quid me velles visebam; |
| 5 | nam me quidem harum miserebat. PIN. Ergo auxilium propere latumst. |
| 6 | PAN. Quisnam hic loquitur tam prope nos? PIN. Pinacium. PAN. Ubi is est? |
| 7 | PIN. Respice ad me et relinque egentem parasitum, Panegyris. |
| 8 | PAN. Pinacium. PIN. Istuc indiderunt nomen maiores mihi. |
| 9 | PAN. Quid agis? PIN. Quid agam rogitas? PAN. Quidni rogitem? PIN. |
| 10 | Quid mecum est tibi? PAN. Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium. |
| 11 | PIN. Iube me omittere igitur hos, qui retinent. PAN. Qui retinent? PIN. Rogas? |
| 12 | omnia membra lassitudo mihi tenet. PAN. Linguam quidem |
| 13 | sat scio tibi non tenere. PIN. Ita celeri curriculo fui |
| 14 | propere a portu, tui honoris causa. PAN. Ecquid adportas boni? |
| 15 | PIN. Nimio inparti multo tanto plus quam speras. PAN. Salva sum. |
| 16 | PIN. At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit. |
| 17 | GEL. Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames. |
| 18 | PAN. Ecquem convenisti? PIN. Multos. PAN. At virum? PIN. Equidem plurimos: |
| 19 | verum ex multis nequiorem nullum quam hic est. GEL. Quo modo? |
| 20 | iam dudum ego istum patior dicere iniuste mihi. |
| 21 | praeterhac si me inritassis - PIN. Edepol essuries male. |
| 22 | GEL. Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer. |
| 23 | PIN. Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem, |
| 24 | ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem |
| 25 | deiciamque eorum omnis telas. GEL. Miseri algebunt postea. |
| 26 | PIN. Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica? |
| 27 | cape illas scopas. GEL. Capiam. PIN. Hoc egomet, tu hoc converre. GEL. Ego fecero. |
| 28 | PIN. Ecquis huc effert nassiternam cum aqua? GEL. Sine suffragio |
| 29 | populi tamen aedilitatem hic quidem gerit. PIN. Age tu ocius |
| 30 | pinge, humum consperge ante aedis. GEL. Faciam. PIN. Factum oportuit. |
| 31 | ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete. |
| 32 | GEL. Edepol rem negotiosam. PAN. Quid sit, nil etiam scio, |
| 33 | nisi forte hospites venturi sunt. PIN. <Vos> lectos sternite. |
| 34 | GEL. Principium placet de lectis. PIN. Alii ligna caedite, |
| 35 | alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli, |
| 36 | pernam et glandium deicite. GEL. Hic hercle homo nimium sapit. |
| 37 | PAN. Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris. |
| 38 | PIN. Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis. |
| 39 | PAN. Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi. |
| 40 | PIN. Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul, |
| 41 | commodum radiosus sese sol superabat ex mari. |
| 42 | dum percontor portitores, ecquae navis venerit |
| 43 | ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim |
| 44 | cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo. |
| 45 | in portum vento secundo, velo passo pervenit. |
| 46 | alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit? |
| 47 | interibi Epignomum conspicio tuom virum et servom Stichum. |
| 48 | PAN. Hem quid? Epignomum elocutus? PIN. Tuom virum. GEL. Et vitam meam. |
| 49 | PIN. Venit inquam. PAN. Tutin ipsus ipsum vidisti? PIN. Lubens. |
| 50 | argenti aurique advexit nimium. GEL. Nimis factum bene. |
| 51 | hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens. |
| 52 | PIN. Lanam purpuramque multam. GEL. Em qui ventrem vestiam. |
| 53 | PIN. Lectos eburatos, auratos. GEL. Accubabo regie. |
| 54 | PIN. Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia |
| 55 | advexit, nimium bonae rei. GEL. Hercle rem gestam bene. |
| 56 | PIN. Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas, |
| 57 | sambucas advexit secum forma eximia. GEL. Eugepae, |
| 58 | quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus. |
| 59 | PIN. Poste unguenta multigenerum multa. GEL. Non vendo logos. |
| 60 | iam non facio auctionem, mi optigit hereditas: |
| 61 | malivoli, perquisitores auctionum, perierint. |
| 62 | Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor. |
| 63 | [spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.] |
| 64 | PIN. Poste autem advexit parasitos secum. GEL. Ei, perii miser. |
| 65 | PIN. Ridiculissumos. GEL. Revorram hercle hoc quod converri modo. |
| 66 | PAN. Vidistin virum sororis Pamphilum? PIN. Non. PAN. Non adest? |
| 67 | PIN. Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus |
| 68 | praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem. |
| 69 | GEL. Venales logi sunt illi, quos negabam vendere. |
| 70 | ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant. |
| 71 | Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene. |
| 72 | PAN. I intro, Pinacium, iube famulos rem divinam mi apparent. |
| 73 | bene vale. GEL. Vin administrem? PAN. Sat servorum habeo domi. - |
| 74 | GEL. Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile, |
| 75 | si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit. |
| 76 | ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus; |
| 77 | nam ni illos homines expello, ego occidi planissume. - |