Plautus, Stichus, 2, Scaena I. Pinacium Gelasimus
| 1 | PINACIUM Mercurius, Iovis qui nuntius perhibetur, numquam aeque patri |
| 2 | suo nuntium lepidum attulit quam ego nunc meae erae nuntiabo: |
| 3 | itaque onustum pectus porto laetitia lubentiaque |
| 4 | neque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto. |
| 5 | amoenitates omnium venerum et venustatum adfero |
| 6 | ripisque superat mi atque abundat pectus laetitia meum. |
| 7 | propera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis |
| 8 | (nunc tibi potestas adipiscendist gloriam laudem decus) |
| 9 | eraeque egenti subveni, [benefacta maiorum tuom] |
| 10 | quae misera in exspectatione est Epignomi adventum viri. |
| 11 | proinde ut decet, amat virum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium, |
| 12 | age ut placet, curre ut lubet, cave quemquam flocci feceris, |
| 13 | cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam; |
| 14 | si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito. |
| 15 | GEL. Quidnam dicam Pinacium |
| 16 | lascivibundum tam lubentem currere? |
| 17 | harundinem fert sportulamque et hamulum piscarium. |
| 18 | PIN. Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem |
| 19 | atque oratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas, |
| 20 | qui vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar. |
| 21 | ad me adiri et supplicari egomet mi aequom censeo. |
| 22 | an vero nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio? |
| 23 | tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, |
| 24 | vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat. |
| 25 | nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror. |
| 26 | sic hoc videtur mihi magis meo convenire huic nuntio: |
| 27 | adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam; |
| 28 | secundas fortunas decent superbiae. |
| 29 | sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me? |
| 30 | non enim possum quin revortar, quin loquar, quin edissertem |
| 31 | eramque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum |
| 32 | exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono: |
| 33 | contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios; |
| 34 | simulque [ad] cursuram meditabor [me] ad ludos Olympios. |
| 35 | sed spatium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet. |
| 36 | quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores. |
| 37 | aperite atque adproperate, fores facite ut pateant, removete moram; |
| 38 | nimis haec res sine cura geritur. vide quam dudum hic asto et pulto. |
| 39 | somnone operam datis? experiar, fores an cubiti ac pedes plus valeant. |
| 40 | nimis vellem hae fores erum fugissent, ea causa ut haberent malum magnum; |
| 41 | defessus sum pultando. |
| 42 | hoc postremumst. vae vobis. |
| 43 | GEL. Ibo atque hunc compellabo. |
| 44 | salvos sis. PIN. Et tu salve. |
| 45 | GEL. Iam tu piscator factus? |
| 46 | PIN. Quam pridem non edisti? |
| 47 | GEL. Unde is? quid fers? quid festinas? |
| 48 | PIN. Tua quod nil refert, ne cures. |
| 49 | GEL. Quid istic inest? PIN. Quas tu edes colubras. GEL. Quid tam iracundus? PIN. Si in te |
| 50 | pudor adsit, non me appelles. |
| 51 | GEL. Possum scire ex te verum? |
| 52 | PIN. Potes: hodie |
| 53 | non cenabis. |