Plautus, Stichus, 1, Scaena III. Gelasimus Crocotium
| 1 | GELASIMUS Famem ego fuisse suspicor matrem mihi, |
| 2 | nam postquam natus sum, satur numquam fui. |
| 3 | neque quisquam melius referet matri gratiam |
| 4 | [quam ego meae matri refero invitissimus.] |
| 5 | neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami. |
| 6 | nam illa me in alvo menses gestavit decem, |
| 7 | at ego illam in alvo gesto plus annos decem. |
| 8 | atque illa puerum me gestavit parvolum, |
| 9 | quo minus laboris cepisse illam existumo: |
| 10 | ego non pauxillulam in utero gesto famem, |
| 11 | verum hercle multo maximam et gravissimam; |
| 12 | uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, |
| 13 | sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio. |
| 14 | atque auditavi saepe hoc volgo dicier, |
| 15 | solere elephantum gravidam perpetuos decem |
| 16 | esse annos; eius ex semine haec certost fames, |
| 17 | nam iam complures annos utero haeret meo. |
| 18 | nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam, |
| 19 | venalis ego sum cum ornamentis omnibus; |
| 20 | inanimentis explementum quaerito. |
| 21 | Gelasimo nomen mi indidit parvo pater, |
| 22 | quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. |
| 23 | propter pauperiem hoc adeo nomen repperi, |
| 24 | eo quia paupertas fecit ridiculus forem; |
| 25 | nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit. |
| 26 | per annonam caram dixit me natum pater: |
| 27 | propterea, credo, nunc essurio acrius. |
| 28 | sed generi nostro haec redditast benignitas: |
| 29 | nulli negare soleo, siquis me essum vocat. |
| 30 | oratio una interiit hominum pessume, |
| 31 | atque optuma hercle meo animo et scitissuma, |
| 32 | qua ante utebantur: 'veni illo ad cenam, sic face, |
| 33 | promitte vero, ne gravare. est commodum? |
| 34 | volo inquam fieri, non amittam quin eas.' |
| 35 | nunc reppererunt iam ei verbo vicarium |
| 36 | (nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum): |
| 37 | 'vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.' |
| 38 | ei hercle ego verbo lumbos diffractos velim, |
| 39 | ni vere perierit, si cenassit domi. |
| 40 | haec verba subigunt me uti mores barbaros |
| 41 | discam atque ut faciam praeconis compendium |
| 42 | itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. |
| 43 | CROCOTIUM Hic illest parasitus, quem arcessitum missa sum. |
| 44 | quae loquitur auscultabo prius quam conloquar. |
| 45 | GEL. Sed curiosi sunt hic complures mali, |
| 46 | alienas res qui curant studio maximo, |
| 47 | quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua: |
| 48 | ei quando quem auctionem facturum sciunt, |
| 49 | adeunt, perquirunt quid sit causae ilico: |
| 50 | alienum aes cogat an pararit praedium, |
| 51 | uxorin sit reddenda dos divortio. |
| 52 | eos omnis tametsi hercle haud indignos iudico |
| 53 | qui multum miseri sint, laborent, nil moror: |
| 54 | dicam auctionis causam, ut damno gaudeant; |
| 55 | nam curiosus nemo est quin sit malevolus. |
| 56 | [ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem] |
| 57 | damna evenerunt maxuma misero mihi, |
| 58 | ita me mancupia miserum adfecerunt male, |
| 59 | potationes plurumae demortuae, |
| 60 | quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, |
| 61 | quot potiones mulsi, quae autem prandia, |
| 62 | quae inter continuom perdidi triennium. |
| 63 | prae maerore adeo miser atque aegritudine |
| 64 | consenui; paene sum fame emortuos. |
| 65 | CROC. Ridiculus aeque nullus est quando esurit. |
| 66 | GEL. Nunc auctionem facere decretumst mihi: |
| 67 | foras necessumst quidquid habeo vendere. |
| 68 | adeste sultis, praeda erit praesentium. |
| 69 | logos ridiculos vendo. age licemini. |
| 70 | qui cena poscit? ecqui poscit prandio? |
| 71 | hercle aestumavi prandio, cena tibi. |
| 72 | ehem, adnuistin? nemo meliores dabit. |
| 73 | [nulli meliores esse parasito sinam.] |
| 74 | vel unctiones Graecas sudatorias |
| 75 | vendo vel alias malacas, crapularias; |
| 76 | cavillationes, adsentatiunculas |
| 77 | ac perieratiunculas parasiticas; |
| 78 | robiginosam strigilem, ampullam rubidam, |
| 79 | parasitum inanem quo recondas reliquias. |
| 80 | haec veniisse iam opus est quantum potest, |
| 81 | ut decumam partem Herculi polluceam. |
| 82 | CROC. Ecastor auctionem |
| 83 | haud magni preti. |
| 84 | adhaesit homini ad infimum ventrem fames. |
| 85 | adibo ad hominem. GEL. Quis haec est quae advorsum it mihi? |
| 86 | Epignomi ancilla haec quidem est Crocotium. |
| 87 | CROC. Gelasime, salve. GEL. Non id est nomen mihi. |
| 88 | CROC. Certo mecastor id fuit nomen tibi. |
| 89 | GEL. Fuit disertim, verum id usu perdidi: |
| 90 | nunc Miccotrogus nomine e vero vocor. |
| 91 | CROC. Eu ecastor, risi te hodie multum. GEL. Quando aut quo in loco? |
| 92 | CROC. Hic quom auctionem praedicabas, |
| 93 | GEL. Pessuma, |
| 94 | eho an audivisti? CROC. Te quidem dignissumam. |
| 95 | GEL. Quo nunc is? CROC. Ad te. GEL. Quid venis? CROC. Panegyris |
| 96 | rogare iussit ted ut opere maximo, |
| 97 | mecum simitu ut ires ad sese domum. |
| 98 | GEL. Ego illo mehercle vero eo quantum potest. |
| 99 | iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat? |
| 100 | CROC. Illa quidem nullum sacrificavit. GEL. Quo modo? |
| 101 | quid igitur me volt? CROC. Tritici modios decem |
| 102 | rogare, opinor [te volt]. GEL. Mene, ut ab sese petam? |
| 103 | CROC. Immo ut a vobis mutuom nobis dares. |
| 104 | GEL. Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom, |
| 105 | neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium; |
| 106 | linguam quoque etiam vendidi datariam. CROC. Au, |
| 107 | nullan tibi lingua est? |
| 108 | GEL. Quae quidem dicat 'dabo'; |
| 109 | ventri reliqui eccam aliam quae dicat 'cedo'. |
| 110 | CROC. Malum quidem si vis - GEL. Haec eadem dicit tibi. |
| 111 | CROC. Quid nunc? iturus an non? GEL. Abi sane domum, |
| 112 | iam illo venturum dicito. |
| 113 | propera atque abi. - |
| 114 | demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit, |
| 115 | quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem, |
| 116 | postquam vir abiit eius. miror quid siet, |
| 117 | nisi ut periclum fiat: visam quid velit. |
| 118 | sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide, |
| 119 | satin ut facete, <aeque> atque ex pictura, astitit? |
| 120 | ne iste edepol vinum poculo pauxillulo |
| 121 | saepe exanclavit submerum scitissume. |