monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1
>>> Plautus, Stichus, 1, Scaena II. Antipho Soror Panegyris

Plautus, Stichus, 1, Scaena I. Panegyris Soror

1 PANEGYRIS Credo ego miseram
2 fuisse Penelopam,
3 soror, suo ex animo,
4 quae tam diu vidua
5 viro suo caruit;
6 nam nos eius animum
7 de nostris factis noscimus, quarum viri hinc apsunt,
8 quorumque nos negotiis apsentum, ita ut aequom est,
9 sollicitae noctes et dies, soror, sumus semper.
10 SOROR Nostrum officium
11 nos facere aequomst,
12 neque id magis facimus
13 quam nos monet pietas.
14 sed hic, soror, asside dum: multa volo tecum
15 loqui de re viri. PAN. Salvene, amabo?
16 SOR. Spero quidem et volo; sed hoc, soror, crucior,
17 patrem tuom meumque adeo, unice qui unus
18 civibus ex omnibus probus perhibetur,
19 eum nunc improbi viri officio uti,
20 viris qui tantas apsentibus nostris
21 facit iniurias immerito
22 nosque ab eis abducere volt.
23 haec res vitae me, soror, saturant,
24 haec mihi dividiae et senio sunt.
25 PAN. Ne lacruma, soror, neu tuo id animo
26 fac quod tibi tuos pater facere minatur:
27 spes est eum melius facturum.
28 novi ego illum: ioculo istaec dicit,
29 neque ille sibi mereat Persarum
30 montis, qui esse aurei perhibentur,
31 ut istuc faciat quod tu metuis.
32 tamen si faciat, minime irasci
33 decet, neque id immerito eveniet.
34 nam viri nostri domo ut abierunt,
35 hic tertius annus. SOR. Ita ut memoras.
36 PAN. Quom ipsi interea vivant, valeant,
37 ubi sint, quid agant, ecquid agant,
38 neque participant nos, neque redeunt.
39 SOR. An id doles, soror,
40 quia illi suom officium
41 non colunt, quom tu tuom facis? PAN. Ita pol.
42 SOR. Tace sis, cave sis audiam ego istuc
43 posthac ex te. PAN. Nam quid iam?
44 SOR. Quia pol meo animo omnis sapientis
45 suom officium aequom est colere et facere.
46 quam ob rem ego te hoc, soror, tametsi es maior,
47 moneo, ut tuom memineris officium:
48 etsi illi improbi sint atque aliter
49 nobis faciant quam aequomst, tam pol
50 ne quid magis simus *** omnibus obnixe opibus
51 nostrum officium meminisse decet.
52 PAN. Placet; taceo. SOR. At memineris facito.
53 [PAN. Nolo ego, soror, me credi esse immemorem viri,
54 neque ille eos honores, mihi quos habuit, perdidit;
55 nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.
56 et me quidem haec condicio nunc non paenitet,
57 neque est cur [non] studeam has nuptias mutarier;
58 verum postremo in patris potestate est situm:
59 faciendum id nobis quod parentes imperant.
60 SOR. Scio, atque in cogitando maerore augeor,
61 nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
62 PAN. Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.]
Plautus HOME

bav1615.367 cpl1613.382

>>> Plautus, Stichus, 1, Scaena II. Antipho Soror Panegyris
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik