Plautus, Rudens, 5, Scaena III. Gripus Daemones Labrax
| 1 | GRIP. Sequere hac. DAEM. Ubi istic lenost? GRIP. Heus tu. em tibi, |
| 2 | hic habet vidulum. DAEM. Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi. |
| 3 | omnia, ut quidquid infuit, ita salva sistentur tibi. |
| 4 | tene, si tuost. LABR. O di immortales, meus est. salve, vidule. |
| 5 | DAEM. Tuosne est? LABR. Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen. |
| 6 | DAEM. Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo |
| 7 | cum crepundiis, quibuscum hodie filiam inveni meam. |
| 8 | LABR. Quam? DAEM. Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea. |
| 9 | LABR. Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia |
| 10 | pulchre evenit, gaudeo. DAEM. Istuc facile non credo tibi. |
| 11 | LABR. Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum |
| 12 | ob eam ne duis, condono te. DAEM. Benigne edepol facis. |
| 13 | LABR. Immo tu quidem hercle vero. GRIP. Heus tu, iam habes vidulum. |
| 14 | LABR. Habeo. GRIP. Propera. LABR. Quid properabo? GRIP. Reddere argentum mihi. |
| 15 | LABR. Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo. GRIP. Quae haec factio est? |
| 16 | non debes? LABR. Non hercle vero. GRIP. Non tu iuratus mihi es? |
| 17 | LABR. Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid voluptati est mihi: |
| 18 | ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est. |
| 19 | GRIP. Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime. |
| 20 | DAEM. Gripe, quod tu istum talentum poscis? GRIP. Iuratust mihi |
| 21 | dare. LABR. Libet iurare. tun meo pontifex peiurio es? |
| 22 | DAEM. Qua pro re argentum promisit hic tibi? GRIP. Si vidulum |
| 23 | hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare |
| 24 | mihi talentum magnum argenti. LABR. Cedo quicum habeam iudicem, |
| 25 | ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum <haud> siem |
| 26 | quinque et viginti annos natus. GRIP. Habe cum hoc. LABR. Aliost opus. |
| 27 | DAEM. Iam ab isto auferre haud <potis> sim, si istunc condemnavero. |
| 28 | promisistin huic argentum? LABR. Fateor. DAEM. Quod servo <meo> |
| 29 | promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules |
| 30 | te hic fide lenonia uti: non potes. GRIP. Iam te ratus |
| 31 | nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum: |
| 32 | id ego continuo huic dabo adeo, me ut hic emittat manu. |
| 33 | DAEM. Quando ergo erga te benignus <ego> fui atque opera mea |
| 34 | haec tibi sunt servata - GRIP. Immo hercle mea, ne tu dicas tua. |
| 35 | DAEM. Si sapies, tacebis - tum te mihi benigne itidem addecet |
| 36 | bene merenti bene referre gratiam. LABR. Nempe pro meo |
| 37 | iure oras? DAEM. Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam. |
| 38 | GRIP. Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur. |
| 39 | DAEM. Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est; |
| 40 | ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia. |
| 41 | LABR. Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras, |
| 42 | quod isti sum iuratus. GRIP. Heus tu, mihi dato ergo, si sapis. |
| 43 | DAEM. Tacen an non? GRIP. Tu meam rem simulas agere, tibi mu *** . |
| 44 | non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi. |
| 45 | DAEM. Vapulabis, verbum si addis istuc unum. GRIP. Vel hercle enica, |
| 46 | non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor. |
| 47 | LABR. Tibi operam hic quidem dat. tace. DAEM. Concede hoc tu, leno. |
| 48 | LABR. Licet. GRIP. Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri. |
| 49 | DAEM. Dic mihi, quanti illam emisti tuam alteram mulierculam, |
| 50 | Ampeliscam? LABR. Mille nummum denumeravi. DAEM. Vin tibi |
| 51 | condicionem luculentam ferre me? LABR. Sane volo. |
| 52 | DAEM. Dividuom talentum faciam. LABR. Bene facis. DAEM. Pro illa altera, |
| 53 | libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo. |
| 54 | LABR. Maxime. DAEM. Pro illo dimidio ego Gripum emittam manu, |
| 55 | quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni. LABR. Bene facis, |
| 56 | gratiam habeo magnam. GRIP. Quam mox mi argentum ergo redditur? |
| 57 | DAEM. Res soluta est, Gripe. ego habeo. GRIP. At ego me hercle mavolo. |
| 58 | DAEM. Nihil hercle hic tibi est, ne tu speres. iuris iurandi volo |
| 59 | gratiam facias. GRIP. Perii hercle. nisi me suspendo, occidi. |
| 60 | numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem. |
| 61 | DAEM. Hic hodie cenato, leno. LABR. Fiat, condicio placet. |
| 62 | DAEM. Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem, |
| 63 | ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi, |
| 64 | nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras. |
| 65 | verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare, |
| 66 | comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim. |
| 67 | vos hic hodie cenatote ambo. LABR. Fiat. DAEM. Plausum date. |