monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1
>>> Plautus, Rudens, 5, Scaena II. Gripus Labrax

Plautus, Rudens, 5, Scaena I. Labrax

1 LABR. Quis me est mortalis miserior qui vivat alter hodie,
2 quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus?
3 abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum.
4 nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos,
5 ita omnes mortales, si quid est mali lenoni, gaudent.
6 nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum,
7 saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.
Plautus HOME

bav1615.364 cpl1613.377

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik