Plautus, Rudens, 4, Scaena VII. Gripus Daemones
| 1 | GRIP. Quam mox licet te compellare, Daemones? |
| 2 | DAEM. Quid est negoti, Gripe? GRIP. De illo vidulo: |
| 3 | si sapias, sapias; habeas quod di dant boni. |
| 4 | DAEM. Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est, |
| 5 | meum esse dicam? GRIP. Quodne ego inveni in mari? |
| 6 | DAEM. Tanto illi melius optigit qui perdidit; |
| 7 | tuom esse nihilo magis oportet vidulum. |
| 8 | GRIP. Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius. |
| 9 | DAEM. O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae |
| 10 | fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis. |
| 11 | atque edepol in eas plerumque esca imponitur: |
| 12 | quam si quis avidus poscit escam avariter, |
| 13 | decipitur in trasenna avaritia sua. |
| 14 | ille qui consulte, docte atque astute cavet, |
| 15 | diutine uti bene licet partum bene. |
| 16 | mihi istaec videtur praeda praedatum irier, |
| 17 | ut cum maiore dote abeat quam advenerit. |
| 18 | egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam, |
| 19 | celem? minime istuc faciet noster Daemones. |
| 20 | semper cavere hoc sapientis aequissimumst, |
| 21 | ne conscii sint ipsi malefici suis. |
| 22 | ego mihi cum lusi nil moror ullum lucrum. |
| 23 | GRIP. Spectavi ego pridem comicos ad istunc modum |
| 24 | sapienter dicta dicere atque eis plaudier, |
| 25 | cum illos sapientis mores monstrabant poplo: |
| 26 | sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum, |
| 27 | nullus erat illo pacto ut illi iusserant. |
| 28 | DAEM. Abi intro, ne molestus, linguae tempera. |
| 29 | ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis. |
| 30 | GRIP. At ego deos quaeso, ut quidquid in illo vidulost, |
| 31 | si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis. - |
| 32 | DAEM. Illuc est quod nos nequam servis utimur. |
| 33 | nam illic cum servo si quo congressus foret, |
| 34 | et ipsum sese et illum furti adstringeret; |
| 35 | dum praedam habere se censeret, interim |
| 36 | praeda ipsus esset, praeda praedam duceret. |
| 37 | nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi |
| 38 | iubebo nobis cenam continuo coqui. - |