Plautus, Rudens, 4, Scaena V. Daemones
| 1 | DAEM. Pro di immortales, quis me est fortunatior, |
| 2 | qui ex improviso filiam inveni meam? |
| 3 | satin si cui homini dei esse bene factum volunt, |
| 4 | aliquo illud pacto optingit optatum piis? |
| 5 | ego hodie neque speravi neque <illud> credidi: |
| 6 | is improviso filiam inveni tamen; |
| 7 | et eam de genere summo adulescenti dabo |
| 8 | ingenuo, Atheniensi et cognato meo. |
| 9 | ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo, |
| 10 | iussique exire huc servom eius, ut ad forum |
| 11 | iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen. |
| 12 | accedam, opinor, ad fores. quid conspicor? |
| 13 | uxor complexa collo retinet filiam. |
| 14 | nimis paene inepta atque odiosa eius amatiost. |