monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4 > 9 > 8 > 18 > 7 > 12 > 4 > 67 > 3 > 5 > 16 > 19 > 1 > 2 > 3 > 9 > 14 > 3 > 8 > 10 > 3
Plautus, Rudens, 4, Scaena II. Gripus <<<     >>> Scaena IV. Daemones Puellae Gripus Trachalio Palaestra Ampelisca

Plautus, Rudens, 4, Scaena III. Trachalio Gripus

1 TRACH. Heus, mane. GRIP. Quid maneam? TRACH. Dum hanc tibi, quam trahis, rudentem complico.
2 GRIP. Mitte modo. TRACH. At pol ego te adiuvo nam bonis quod bene fit haud perit.
3 GRIP. Turbida tempestas heri fuit,
4 nil habeo, adulescens, piscium, ne tu mihi esse postules;
5 non vides referre me uvidum rete, sine squamoso pecu?
6 TRACH. Non edepol piscis expeto quam tui sermonis sum indigens.
7 GRIP. Enicas iam me odio, quisquis es. TRACH. Non sinam ego abire hinc te. mane.
8 GRIP. Cave sis malo. quid tu, malum, nam me retrahis? TRACH. Audi.
9 GRIP. Non audio. TRACH. At pol qui audies post. GRIP. Quin loquere quid vis.
10 TRACH. Eho mane dum, est operae pretium quod tibi ego narrare volo.
11 GRIP. Eloquere quid id est? TRACH. Vide num quispiam consequitur prope nos.
12 GRIP. Ecquid est quod mea referat? TRACH. Scilicet.
13 sed boni consili ecquid in te mihi est?
14 GRIP. Quid negoti est, modo dice. TRACH. Dicam, tace,
15 si fidem modo das mihi te non fore infidum.
16 GRIP. Do fidem tibi, fidus ero, quisquis es. TRACH. Audi.
17 furtum ego vidi qui faciebat;
18 noram dominum, id cui fiebat,
19 post ad furem egomet devenio feroque ei condicionem hoc pacto:
20 'ego istuc furtum scio cui factum est;
21 nunc mihi si vis dare dimidium,
22 indicium domino non faciam.'
23 is mihi nihil etiam respondit.
24 quid inde aequom est dari mihi? dimidium volo ut dicas. GRIP. Immo hercle etiam amplius,
25 nam nisi dat, domino dicundum censeo. TRACH. Tuo consilio faciam.
26 nunc advorte animum; namque hoc omne attinet ad te. GRIP. Quid factumst?
27 TRACH. Vidulum istum cuiust novi ego hominem iam pridem. GRIP. Quid est?
28 TRACH. Et quo pacto periit. GRIP. At ego quo pacto inventust scio
29 et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.
30 nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
31 ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.
32 hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
33 TRACH. Non ferat si dominus veniat? GRIP. Dominus huic, ne frustra sis,
34 nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.
35 TRACH. Itane vero? GRIP. Ecquem esse dices in mari piscem meum?
36 quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,
37 nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
38 in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.
39 mare quidem commune certost omnibus. TRACH. Adsentio:
40 qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?
41 in mari inventust communi. GRIP. Esne impudenter impudens?
42 nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
43 quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
44 nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,
45 dicant, in mari communi captos. TRACH. Quid ais, impudens?
46 ausus etiam comparare vidulum cum piscibus?
47 eadem tandem res videtur? GRIP. In manu non est mea:
48 ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
49 meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
50 TRACH. Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti. GRIP. Philosophe.
51 TRACH. Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,
52 vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
53 non enim tu hic quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
54 et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.
55 vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,
56 vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
57 GRIP. Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem? TRACH. Scelus,
58 nullus est. GRIP. Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;
59 verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.
60 TRACH. Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.
61 GRIP. Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
62 sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. TRACH. Scio.
63 tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:
64 fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
65 GRIP. Quod scelus hodie hoc inveni. TRACH. Verba facimus, it dies.
66 vide sis, cuius arbitratu nos vis facere. GRIP. Viduli
67 arbitratu. *** ita enim vero. TRACH. Stultus es. GRIP. Salve, Thales.
68 TRACH. Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,
69 quoius haec res arbitratu fiat. GRIP. Quaeso, sanus es?
70 TRACH. Elleborosus sum. GRIP. At ego cerritus, hunc non amittam tamen.
71 TRACH. Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
72 iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,
73 ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.
74 GRIP. Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.
75 vis pugnare? TRACH. Quid opust? quin tu potius praedam divide.
76 GRIP. Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.
77 abeo ego hinc. TRACH. At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.
78 GRIP. Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.
79 mitte rudentem, sceleste. TRACH. Mittam: omitte vidulum.
80 GRIP. Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
81 TRACH. Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur
82 aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.
83 GRIP. Quemne ego excepi in mari - TRACH. At ego inspectavi e litore.
84 GRIP. Mea opera, labore et rete et horia? TRACH. Numqui minus,
85 si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul
86 te hunc habere, fur sum quam tu? GRIP. Nihilo. TRACH. Mane, mastigia:
87 quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.
88 GRIP. Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,
89 nisi quia hunc meum esse dico. TRACH. Et ego item esse aio meum.
90 GRIP. Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
91 TRACH. Quo pacto? GRIP. Sine me hinc abire, tu abi tacitus tuam viam;
92 nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
93 tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.
94 TRACH. Ecquid condicionis audes ferre? GRIP. Iam dudum fero:
95 ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.
96 TRACH. Mane, dum refero condicionem. GRIP. Te, opsecro hercle, aufer modo.
97 TRACH. Ecquem in his locis novisti? GRIP. Oportet vicinos meos.
98 TRACH. Ubi tu hic habitas? GRIP. Porro illic longe usque in campis ultimis.
99 TRACH. Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri?
100 GRIP. Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.
101 TRACH. Fiat. GRIP. Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;
102 ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:
103 numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.
104 ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. ibo ad arbitrum.
105 TRACH. Quid igitur? GRIP. Quamquam istuc esse ius meum certo scio,
106 fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum. TRACH. Nunc places.
107 GRIP. Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,
108 etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.
Plautus HOME

bav1615.357 cpl1613.365

Plautus, Rudens, 4, Scaena II. Gripus <<<     >>> Scaena IV. Daemones Puellae Gripus Trachalio Palaestra Ampelisca
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4 > 9 > 8 > 18 > 7 > 12 > 4 > 67 > 3 > 5 > 16 > 19 > 1 > 2 > 3 > 9 > 14 > 3 > 8 > 10 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik