Plautus, Rudens, 4, Scaena II. Gripus
| 1 | GRIP. Neptuno has ago gratias meo patrono, |
| 2 | qui salsis locis incolit pisculentis, |
| 3 | quom me ex suis locis pulchre ornatum expedivit |
| 4 | templis reducem, plurima praeda onustum, |
| 5 | salute horiae, quae in mari fluctuoso |
| 6 | piscatu novo me uberi compotivit; |
| 7 | miroque modo atque incredibili hic piscatus mihi lepide evenit, |
| 8 | neque piscium ullam unciam hodie pondo cepi, nisi hoc quod fero hic in rete. |
| 9 | nam ut de nocte |
| 10 | multa impigreque exurrexi, |
| 11 | lucrum praeposivi sopori et quieti: |
| 12 | tempestate saeva experiri expetivi, |
| 13 | paupertatem eri qui et meam servitutem |
| 14 | tolerarem, opera haud fui parcus mea. |
| 15 | nimis homo nihilist quis piger est nimisque id genus odi ego male. |
| 16 | vigilare decet hominem qui volt sua temperi conficere officia. |
| 17 | non enim illum expectare oportet, dum erus se ad suom suscitet officium. |
| 18 | nam qui dormiunt libenter, sine lucro et cum malo quiescunt. |
| 19 | nam ego nunc mihi, qui impiger fui, |
| 20 | repperi ut piger, si velim, siem: |
| 21 | hoc ego in mari [quidquid inest] repperi. |
| 22 | quidquid inest, grave quidem inest; aurum hic ego inesse reor; |
| 23 | nec mihi consciust ullus homo. |
| 24 | nunc haec tibi occasio, Gripe optigit, ut liber sit |
| 25 | nemo ex populo praeter te. |
| 26 | nunc sic faciam, sic consilium est: ad erum veniam docte atque astute. |
| 27 | pauxillatim pollicitabor pro capite argentum, ut sim liber. |
| 28 | iam ubi liber ero, igitur demum instruam agrum atque aedis, mancipia, |
| 29 | navibus magnis mercaturam faciam, apud reges rex perhibebor. |
| 30 | post animi causa mihi navem faciam atque imitabor Stratonicum, |
| 31 | oppida circumvectabor. |
| 32 | ubi nobilitas mea erit clara, |
| 33 | oppidum magnum communibo, ei ego urbi Gripo indam nomen, |
| 34 | monimentum meae famae et factis, ibi qui regnum magnum instituam. |
| 35 | magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam. |
| 36 | sed hic rex cum aceto pransurust et sale, sine bono pulmento. |