Plautus, Rudens, 4, Scaena I. Daemones
| 1 | DAEM. Bene factum et volup est, me hodie his mulierculis |
| 2 | tetulisse auxilium. iam clientas repperi, |
| 3 | atque ambas forma scitula atque aetatula. |
| 4 | sed uxor scelesta me omnibus servat modis, |
| 5 | ne quid significem quippiam mulierculis. |
| 6 | sed Gripus servos noster quid rerum gerat |
| 7 | miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare. |
| 8 | pol magis sapisset, si dormivisset domi, |
| 9 | nam nunc et operam ludos facit et retia, |
| 10 | ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit. |
| 11 | in digitis hodie percoquam quod ceperit, |
| 12 | ita fluctuare video vehementer mare. |
| 13 | sed ad prandium uxor me vocat. redeo domum. |
| 14 | iam meas opplebit aures sua vaniloquentia. - |