monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5
Plautus, Rudens, 3, Scaena IV. Daemones Trachalio Labrax Lorarius <<<     >>> Scaena VI. Plesidippus Trachalio Labrax Charmides Lorarius

Plautus, Rudens, 3, Scaena V. Daemones Labrax Lorarii

1 DAEM. Utrum tu, leno, cum malo lubentius
2 quiescis an sic sine malo, si copiast?
3 LABR. Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.
4 meas quidem te invito et Venere et summo Iove
5 de ara capillo iam deripiam. DAEM. Tange dum.
6 LABR. Tangam hercle vero. DAEM. Agedum ergo, accede huc modo.
7 LABR. Iube dum recedere istos ambo illuc modo.
8 DAEM. Immo ad te accedent. LABR. Non hercle equidem censeo.
9 DAEM. Quid ages, si accedent propius? LABR. Ego recessero.
10 verum, senex, si te umquam in urbe offendero,
11 numquam hercle quisquam me lenonem dixerit,
12 si te non ludos pessimos dimisero.
13 DAEM. Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,
14 si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.
15 LABR. Quam magnum vero? DAEM. Quantum lenoni sat est.
16 LABR. Minacias ego flocci non faciam tuas,
17 equidem has te invito iam ambas rapiam. DAEM. Tange dum.
18 LABR. Tangam hercle vero. DAEM. Tanges, at scin quo modo?
19 i dum, Turbalio, curriculo, adferto domo
20 duas clavas. LABR. Clavas? DAEM. Sed probas. propera cito.
21 ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es.
22 LABR. Eheu, scelestus galeam in navi perdidi;
23 nunc mi opportuna hic esset, salva si foret.
24 licet saltem istas mi appellare? DAEM. Non licet.
25 ehem, optime edepol
26 eccum clavator advenit.
27 LABR. Illud quidem edepol tinnimentum est auribus.
28 DAEM. Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.
29 age, alter istinc, alter hinc adsistite.
30 adsistite ambo. sic. audite nunciam:
31 si hercle illic illas hodie digito tetigerit
32 invitas, ni istunc istis invitassitis
33 usque adeo donec qua domum abeat nesciat,
34 periistis ambo. si appellabit quempiam,
35 vos respondetote istinc istarum vicem;
36 sin ipse abire hinc volet, quantum potest
37 extemplo amplectitote crura fustibus.
38 LABR. Etiam me abire hinc non sinent? DAEM. Dixi satis.
39 et ubi ille servos cum ero huc advenerit,
40 qui erum accersivit, itote extemplo domum.
41 curate haec sultis magna diligentia. -
42 LABR. Heu hercle, ne istic fana mutantur cito:
43 iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit,
44 ita duo destituit signa hic cum clavis senex.
45 non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,
46 ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare.
47 Palaestra. LOR. Quid vis? LABR. Apage, controversia est,
48 haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est.
49 heus, Ampelisca. LOR. ALTER Cave sis infortunio.
50 LABR. Ultro te. signa ut homines satis recte monent.
51 sed vobis dico, heus vos, num molestiaest,
52 me adire ad illas propius? LOR. Nil nobis quidem.
53 LABR. Numquid molestum mihi erit? LOR. Nil, si caveris.
54 LABR. Quid est quod caveam? LOR. Em, a crasso infortunio.
55 LABR. Quaeso hercle, abire ut liceat. LOR. Abeas, si velis.
56 LABR. Bene hercle factum. habeo vobis gratiam.
57 [non] accedam potius. LOR. Illic astato ilico.
58 LABR. Edepol proveni nequiter multis modis.
59 certumst hasce hodie usque obsidione vincere.
Plautus HOME

bav1615.355 cpl1613.360

Plautus, Rudens, 3, Scaena IV. Daemones Trachalio Labrax Lorarius <<<     >>> Scaena VI. Plesidippus Trachalio Labrax Charmides Lorarius
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik