Plautus, Rudens, 3, Scaena IV. Daemones Trachalio Labrax Lorarius
| 1 | DAEM. Exi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime. |
| 2 | vos in aram abite sessum. sed ubi sunt? TRACH. Huc respice. |
| 3 | DAEM. Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope. |
| 4 | tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas? |
| 5 | pugnum in os impinge. LABR. Iniqua haec patior cum pretio tuo. |
| 6 | DAEM. At etiam minitatur audax? LABR. Ius meum ereptum est mihi, |
| 7 | meas mihi ancillas invito me eripis. TRACH. Cedo <iudicem> |
| 8 | de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum, |
| 9 | si tuas esse oportet nive eas esse oportet liberas |
| 10 | nive in carcerem compingi <te> est aequom aetatemque ibi |
| 11 | te usque habitare, donec totum carcerem contriveris. |
| 12 | LABR. Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler. |
| 13 | te ego appello. DAEM. Cum istoc primum, qui te novit, disputa. |
| 14 | LABR. Tecum ago. TRACH. At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae? |
| 15 | LABR. Sunt. TRACH. Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo. |
| 16 | LABR. Quid si attigero? TRACH. Extemplo hercle ego te follem pugilatorium |
| 17 | faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime. |
| 18 | LABR. Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere? |
| 19 | DAEM. Non licet: est lex apud nos - LABR. Mihi cum vestris legibus |
| 20 | <nil quicquamst> commerci. equidem istas iam ambas educam foras. |
| 21 | tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus; |
| 22 | si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit. |
| 23 | DAEM. Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam, |
| 24 | occipito modo illis adferre vim ioculo pausillulum, |
| 25 | ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris. |
| 26 | vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis, |
| 27 | quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam. |
| 28 | LABR. Vi agis mecum. TRACH. Etiam vim proportas, flagiti flagrantia? |
| 29 | LABR. Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere? |
| 30 | TRACH. Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus: |
| 31 | numqui minus hasce esse oportet liberas? LABR. Quid, liberas? |
| 32 | TRACH. Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia; |
| 33 | nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus. |
| 34 | DAEM. Quid ego ex te audio? TRACH. Hanc Athenis esse natam liberam. |
| 35 | DAEM. Mea popularis, obsecro, haec est? TRACH. Non tu Cyrenensis es? |
| 36 | DAEM. Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis. |
| 37 | TRACH. Opsecro, defende cives tuas, senex. DAEM. O filia |
| 38 | mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones; |
| 39 | trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio. |
| 40 | LABR. Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi; |
| 41 | quid mea refert, haec Athenis natae an Thebis sient, |
| 42 | dum mihi recte servitutem serviant? TRACH. Itane, impudens? |
| 43 | tune hic, feles virginalis, liberos parentibus |
| 44 | sublectos habebis atque indigno quaestu conteres? |
| 45 | nam huic alterae quae patria sit profecto nescio, |
| 46 | nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime. |
| 47 | LABR. Tuae istae sunt. TRACH. Contende ergo, uter sit tergo - verior: |
| 48 | ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo, |
| 49 | quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus: |
| 50 | postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero: |
| 51 | ni erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius |
| 52 | optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, |
| 53 | quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem? |
| 54 | quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi. |
| 55 | LABR. At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul. |
| 56 | DAEM. Quid facies? LABR. Volcanum adducam, is Venerist adversarius. |
| 57 | TRACH. Quo illic it? LABR. Heus, ecquis hic est? heus. DAEM. Si attigeris ostium, |
| 58 | iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis. |
| 59 | LOR. Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis. |
| 60 | DAEM. Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast. |
| 61 | LABR. Ibo hercle aliquo quaeritatum ignem. DAEM. Quid quom inveneris? |
| 62 | LABR. Ignem magnum hic faciam. DAEM. Quin inhumanum exuras tibi? |
| 63 | LABR. Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo. |
| 64 | DAEM. Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam |
| 65 | teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum. |
| 66 | quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia, |
| 67 | quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis, |
| 68 | quod ego in somnis somniavi. TRACH. Scin quid tecum oro, senex? |
| 69 | ut illas serves, vim defendas, dum ego erum adduco meum. |
| 70 | DAEM. Quaere erum atque adduce. TRACH. At hic ne - DAEM. Maximo malo suo, |
| 71 | si attigerit sive occeptassit. TRACH. Cura. DAEM. Curatumst, abi. |
| 72 | TRACH. Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus |
| 73 | carnufici aut talentum magnum aut hunc hodie sistere. |
| 74 | DAEM. Abi modo, ego dum hoc curabo recte. TRACH. Iam ego revenero. |