Plautus, Rudens, 3, Scaena II. Trachalio Daemones
| 1 | TRACH. Pro Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem, |
| 2 | agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus, |
| 3 | ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date. |
| 4 | vindicate, ne impiorum potior sit pollentia |
| 5 | quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles. |
| 6 | statuite exemplum impudenti, date pudori praemium, |
| 7 | facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere. |
| 8 | currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem, |
| 9 | qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum, |
| 10 | ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae |
| 11 | more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, |
| 12 | praetorquete iniuriae prius collum quam ad vos pervenat. |
| 13 | DAEM. Quid istuc est negoti? TRACH. Per ego haec genua te optestor, senex, |
| 14 | quisquis es - DAEM. Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi |
| 15 | <quod tu>multues. TRACH. Teque oro et quaeso, si speras tibi |
| 16 | hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium |
| 17 | eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, |
| 18 | atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, |
| 19 | [DAEM. Sanun es? TRACH. Seu tibi confidis fore multam magudarim] |
| 20 | ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex. |
| 21 | DAEM. At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom, |
| 22 | ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam |
| 23 | et tibi eventuram hoc anno uberem messem mali, |
| 24 | ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues. |
| 25 | TRACH. Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia. |
| 26 | DAEM. Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor. |
| 27 | TRACH. Obsecro, hoc praevortere ergo. DAEM. Quid negotist? TRACH. Mulieres |
| 28 | duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili, |
| 29 | quibus advorsum ius legesque insignite iniuria hic |
| 30 | facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria |
| 31 | indigne adflictatur. DAEM. Quis homo est tanta confidentia, |
| 32 | qui sacerdotem violare audet? sed eae mulieres |
| 33 | quae sunt? aut quid is iniqui fit? TRACH. Si das operam, eloquar. |
| 34 | Veneris signum sunt amplexae. nunc <homo audacissimus> |
| 35 | eas deripere volt. eas ambas esse oportet <liberas>. |
| 36 | DAEM. Quis istic est qui deos tam parvi pendit? <paucis expedi>. |
| 37 | TRACH. Fraudis sceleris parricidi periuri plenissimus, |
| 38 | legirupa impudens impurus inverecundissimus, |
| 39 | uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem? |
| 40 | DAEM. Edepol infortunio hominem praedicas donabilem. |
| 41 | TRACH. Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit. |
| 42 | DAEM. At malo cum magno suo fecit hercle. ite istinc foras, |
| 43 | Turbalio, Sparax. ubi estis? TRACH. I obsecro intro, subveni |
| 44 | illis. DAEM. Iterum haud imperabo. sequimini hac. TRACH. Age nunciam, |
| 45 | iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui. |
| 46 | DAEM. Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem. - |
| 47 | TRACH. Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur. |
| 48 | nimis velim improbissimo homini malas edentaverint. |
| 49 | sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres. |