Plautus, Rudens, 3, Scaena I. Daemones
| 1 | DAEM. Miris modis di ludos faciunt hominibus: |
| 2 | [mirisque exemplis somnia in somnis danunt] |
| 3 | ne dormientis quidem sinunt quiescere. |
| 4 | velut ego hac nocte quae praecessit proxima |
| 5 | mirum atque inscitum somniavi somnium. |
| 6 | ad hirundininum nidum visa est simia |
| 7 | ascensionem ut faceret admolirier |
| 8 | neque eas eripere quibat inde. postibi |
| 9 | videtur ad me simia adgredirier, |
| 10 | rogare scalas ut darem utendas sibi. |
| 11 | ego ad hoc exemplum simiae respondeo, |
| 12 | natas ex Philomela atque ex Progne esse hirundines. |
| 13 | ago cum illa, ne quid noceat meis popularibus. |
| 14 | atque illa animo iam fieri ferocior; |
| 15 | videtur ultro mihi malum minitarier. |
| 16 | in ius vocat med. ibi ego nescio quo modo |
| 17 | iratus videor mediam arripere simiam; |
| 18 | concludo in vincla bestiam nequissimam. |
| 19 | nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium, |
| 20 | numquam hodie quivi ad coniecturam evadere. |
| 21 | sed quid hic in Veneris fano meae viciniae |
| 22 | clamoris oritur? animus miratur meus. |