Plautus, Rudens, 2, Scaena VII. Sceparnio Labrax Charmides
| 1 | SCEP. Quid illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae |
| 2 | hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent, |
| 3 | nescio quem metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma |
| 4 | se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari. |
| 5 | LABR. Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres? |
| 6 | SCEP. Hic in fano Veneris. LABR. Quot sunt? SCEP. Totidem quot ego et tu sumus. |
| 7 | LABR. Nempe meae? SCEP. Nempe nescio istuc. LABR. Qua sunt facie? |
| 8 | SCEP. Scitula. vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem. |
| 9 | LABR. Nempe puellae? SCEP. Nempe molestus es. i vise, si lubet. |
| 10 | LABR. Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides. |
| 11 | CHARM. Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen. |
| 12 | LABR. Intro rumpam iam huc in Veneris fanum. - CHARM. In barathrum mavelim. |
| 13 | opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci. |
| 14 | SCEP. Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est. |
| 15 | CHARM. At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis: |
| 16 | recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi, |
| 17 | dum arescunt mea; in aliquo tibi gratiam referam loco. |
| 18 | SCEP. Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo: |
| 19 | eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit. |
| 20 | tu istaec mihi dato: exarescent faxo. CHARM. Eho an te paenitet, |
| 21 | in mari quod elavi, ni hic in terra iterum eluam? |
| 22 | SCEP. Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim. |
| 23 | tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore. |
| 24 | tu vel suda vel peri algu, vel tu aegrota vel vale. |
| 25 | barbarum hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst. - |
| 26 | CHARM. Iamne abis? venalis illic ductitavit, quisquis est; |
| 27 | non est misericors. sed quid ego hic asto infelix uvidus? |
| 28 | quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam, |
| 29 | quam potavi praeter animi quam libuit sententiam? |
| 30 | quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare, |
| 31 | itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis; |
| 32 | quid opust verbis? si invitare nos paulisper pergeret, |
| 33 | ibidem obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum. |
| 34 | nunc lenonem quid agat intus visam, convivam meum.— |