Plautus, Rudens, 2, Scaena VI. Labrax Charmides
| 1 | LABR. Qui homo sese miserum et mendicum volet, |
| 2 | Neptuno credat sese atque aetatem suam: |
| 3 | nam si quis cum eo quid rei commiscuit, |
| 4 | ad hoc exemplum amittit ornatum domum. |
| 5 | edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem |
| 6 | voluisti in navem cum Hercule una imponere. |
| 7 | sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit? |
| 8 | atque eccum incedit. CHARM. Quo malum properas, Labrax? |
| 9 | nam equidem te nequeo consequi tam strenue. |
| 10 | LABR. Utinam te prius quam oculis vidissem meis, |
| 11 | malo cruciatu in Sicilia perbiteres, |
| 12 | quem propter hoc mihi optigit misero mali. |
| 13 | CHARM. Utinam, quom in aedis me ad te adduxisti <tuas>, |
| 14 | in carcere illo potius cubuissem die. |
| 15 | deosque immortales quaeso, dum vivas uti |
| 16 | omnes tui similes hospites habeas tibi. |
| 17 | LABR. Malam fortunam in aedis te adduxi meas. |
| 18 | quid mihi scelesto tibi erat auscultatio, |
| 19 | quidve hinc abitio quidve in navem inscensio? |
| 20 | ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit. |
| 21 | CHARM. Pol minime miror, navis si fractast tibi, |
| 22 | scelus te et sceleste parta quae vexit bona. |
| 23 | LABR. Pessum dedisti me blandimentis tuis. |
| 24 | CHARM. Scelestiorem cenam cenavi tuam, |
| 25 | quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo. |
| 26 | LABR. Perii, animo male fit. contine quaeso caput. |
| 27 | CHARM. Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas. |
| 28 | LABR. Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc? |
| 29 | CHARM. Piscibus in alto, credo, praebent pabulum. |
| 30 | LABR. Mendicitatem mi optulisti opera tua, |
| 31 | dum tuis ausculto magnidicis mendaciis. |
| 32 | CHARM. Bonam est quod habeas gratiam merito mihi, |
| 33 | qui te ex insulso salsum feci opera mea. |
| 34 | LABR. Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem? |
| 35 | CHARM. Eas. easque res agebam commodum. |
| 36 | LABR. Eheu, quis vivit me mortalis miserior? |
| 37 | CHARM. Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax. |
| 38 | LABR. Qui? CHAR. Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies. |
| 39 | LABR. O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas, |
| 40 | qui semper servas gloriam aritudinis. |
| 41 | CHARM. Equidem me ad velitationem exerceo, |
| 42 | nam omnia corusca prae temore fabulor. |
| 43 | LABR. Edepol, Neptune, es balineator frigidus: |
| 44 | cum vestimentis postquam aps te abii, algeo. |
| 45 | CHARM. Ne thermipolium quidem ullum instruit, |
| 46 | ita salsam praehibet potionem et frigidam. |
| 47 | LABR. Ut fortunati sunt fabri ferrarii, |
| 48 | qui apud carbones adsident: semper calent. |
| 49 | CHARM. Utinam fortuna nunc anetina uterer, |
| 50 | ut quom exiissem ex aqua, arerem tamen. |
| 51 | LABR. Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem? |
| 52 | CHARM. Quapropter? LABR. Quia pol clare crepito dentibus. |
| 53 | CHARM. Iure optumo me elavisse arbitror. |
| 54 | LABR. Qui? CHAR. Qui una auderem tecum in navem ascendere, |
| 55 | qui a fundamento mi usque movisti mare. |
| 56 | LABR. Tibi auscultavi, tu promittebas mihi |
| 57 | illi esse quaestum maximum meretricibus, |
| 58 | ibi me conruere posse aiebas ditias. |
| 59 | CHARM. Iam postulabas te, impurata belva, |
| 60 | totam Siciliam devoraturum insulam? |
| 61 | LABR. Quaenam ballaena meum voravit vidulum, |
| 62 | aurum atque argentum ubi omne compactum fuit? |
| 63 | CHARM. Eadem illa, credo, quae meum marsuppium, |
| 64 | quod plenum argenti fuit in sacciperio. |
| 65 | LABR. Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam |
| 66 | et ad hoc misellum pallium. perii oppido. |
| 67 | CHARM. Vel consociare mihi quidem tecum licet: |
| 68 | aequas habemus partes. LABR. Saltem si mihi |
| 69 | mulierculae essent salvae, spes aliquae forent. |
| 70 | nunc si me adulescens Plesidippus viderit, |
| 71 | quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam, |
| 72 | iam is exhibebit hic mihi negotium. |
| 73 | CHARM. Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast, |
| 74 | dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus. |