Plautus, Rudens, 2, Scaena IV. Sceparnio Ampelisca
| 1 | SCEP. Quis est qui nostris tam proterve foribus facit iniuriam? |
| 2 | AMP. Ego sum. SCEP. Hem, quid hoc boni est? eu edepol specie lepida mulierem. |
| 3 | AMP. Salve, adulescens. SCEP. Et tu multum salveto, adulescentula. |
| 4 | AMP. Ad vos venio. SCEP. Accipiam hospitio, si mox venies *** |
| 5 | item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem *** |
| 6 | sed quid ais, mea lepida, hilara? AMP. Aha, nimium familiariter |
| 7 | me attrectas. SCEP. Pro di immortales, Veneris effigia haec quidem est. |
| 8 | ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi, |
| 9 | subvolturium - illud quidem, subaquilum volui dicere. |
| 10 | vel papillae cuius modi, tum quae indoles in saviost. |
| 11 | AMP. Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas manum? |
| 12 | SCEP. Non licet saltem sic placide bellam belle tangere? |
| 13 | AMP. Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo; |
| 14 | nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges. |
| 15 | SCEP. Quid nunc vis? AMP. Sapienti ornatus quid velim indicium facit. |
| 16 | SCEP. Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit. |
| 17 | AMP. Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis. |
| 18 | SCEP. At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres. |
| 19 | nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus. |
| 20 | nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest. |
| 21 | AMP. Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat? |
| 22 | SCEP. Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat? |
| 23 | AMP. Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia. |
| 24 | SCEP. Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat. |
| 25 | dabitur tibi aqua, ne nequiquam me ames. cedo mi urnam. AMP. Cape. |
| 26 | propera, amabo, efferre. SCEP. Manta, iam hic ero, voluptas mea. - |
| 27 | AMP. Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu? |
| 28 | ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare. |
| 29 | sed quid ego misera video procul in litore? *** |
| 30 | meum erum lenonem Siciliensemque hospitem, |
| 31 | quos periisse ambos misera censebam in mari. |
| 32 | iam illud mali plus nobis vivit quam ratae. |
| 33 | sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec |
| 34 | Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc |
| 35 | scelestus leno veniat nosque hic opprimat? |
| 36 | confugiam huc, ita res suppetit subit *** |