Plautus, Rudens, 2, Scaena III. Ampelisca Trachalio
| 1 | AMP. Intellego: hanc quae proxuma est villam Veneris fano |
| 2 | pulsare iussisti atque aquam rogare. TRACH. Cuia ad auris |
| 3 | vox mi advolavit? AMP. Obsecro, quis hic loquitur? quem ego video? |
| 4 | TRACH. Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? AMP. Estne hic |
| 5 | Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi? |
| 6 | TRACH. East. AMP. Is est. Trachalio, salve. TRACH. Salve, Ampelisca. |
| 7 | quid agis tu? AMP. Aetatem haud malam male. TRACH. Melius ominare. |
| 8 | AMPH. Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari. |
| 9 | sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? TRACH. Heia vero, |
| 10 | quasi non sit intus. AMP. Neque pol est neque huc quidem ullus venit. |
| 11 | TRACH. Non venit? AMP. Vera praedicas. TRACH. Non est meum, Ampelisca. |
| 12 | sed quam mox coctum est prandium? AMP. Quod prandium, obsecro te? |
| 13 | TRACH. Nempe rem divinam facitis hic. AMP. Quid somnias, amabo? |
| 14 | TRACH. Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum |
| 15 | erum meum erus vester. AMP. Pol haud miranda facta dicis: |
| 16 | si deos decepit et homines, lenonum more fecit. |
| 17 | TRACH. Non rem divinam facitis hic vos neque erus? AMP. Hariolare. |
| 18 | TRACH. Quid tu agis hic igitur? AMP. Ex malis multis metuque summo |
| 19 | capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc |
| 20 | recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram. |
| 21 | TRACH. An hic Palaestrast, obsecro, eri mei amica? AMP. Certo. |
| 22 | TRACH. Inest lepos in nuntio tuo magnus, mea Ampelisca. |
| 23 | sed istuc periclum perlubet quod fuerit vobis scire. |
| 24 | AMP. Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis. |
| 25 | TRACH. Quid navis? quae istaec fabulast? AMP. Non audivisti, amabo, |
| 26 | quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit |
| 27 | in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit? |
| 28 | ea nunc perierunt omnia. TRACH. Oh, Neptune lepide, salve, |
| 29 | nec te aleator nullus est sapientior; profecto |
| 30 | nimis lepide iecisti bolum: periurum perdidisti. |
| 31 | sed nunc ubi est leno Labrax? AMP. Periit potando, opinor. |
| 32 | Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit. |
| 33 | TRACH. Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te, |
| 34 | mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis. |
| 35 | sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? AMP. Scibis faxo. |
| 36 | <de> navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus |
| 37 | ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim, |
| 38 | dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum |
| 39 | differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque |
| 40 | iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem; |
| 41 | vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas. |
| 42 | TRACH. Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus |
| 43 | aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis. |
| 44 | AMP. Vae capiti atque aetati tuae. |
| 45 | TRACH. Tuo, mea Ampelisca. |
| 46 | scivi lenonem facere hoc, quod fecit, saepe dixi; |
| 47 | capillum promittam optimumst occipiamque hariolari. |
| 48 | AMP. Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis. |
| 49 | TRACH. Quid faceret? AMP. Si amabat, rogas, quid faceret? adservaret |
| 50 | dies noctesque, in custodia esset semper. verum ecastor |
| 51 | ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus. |
| 52 | TRACH. Cur tu istuc dicis? AMP. Res palam est. TRACH. Scin tu? etiam qui it lavatum |
| 53 | in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat, |
| 54 | tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust; |
| 55 | fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit. |
| 56 | sed duce me ad illam ubi est. AMP. I sane in Veneris fanum huc intro, |
| 57 | sedentem flentemque opprimes. TRACH. Ut iam istuc mihi molestumst. |
| 58 | sed quid flet? AMP. Ego dicam tibi: hoc sese excruciat animi, |
| 59 | quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat |
| 60 | qui suos parentis noscere posset: eam veretur |
| 61 | ne perierit. TRACH. Ubinam ea fuit cistellula? AMP. Ibidem in navi. |
| 62 | conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius, |
| 63 | qui suos parentes nosceret. TRACH. O facinus impudicum, |
| 64 | quam liberam esse oporteat servire postulare. |
| 65 | AMP. Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum. |
| 66 | et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem. |
| 67 | TRACH. Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. AMP. Id misera maestast, |
| 68 | sibi eorum evenisse inopiam. TRACH. Iam istoc magis usus factost, |
| 69 | ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi; |
| 70 | nam multa praeter spem scio multis bona evenisse. |
| 71 | AMP. At ego etiam, qui speraverint spem decepisse multos. |
| 72 | TRACH. Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum. |
| 73 | ego eo intro, nisi quid vis. - AMP. Eas. ego quod mihi imperavit |
| 74 | sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo; |
| 75 | nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit. |
| 76 | neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam, |
| 77 | cui deos atque homines censeam bene facere magis decere. |
| 78 | ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate |
| 79 | timidas egentes uvidas eiectas exanimatas |
| 80 | accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae; |
| 81 | ut eapse <sic> succincta aquam calefactat, ut lavemus. |
| 82 | nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit. |
| 83 | heus ecquis in villast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit? |