monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1
>>> Plautus, Rudens, 2, Scaena II. Trachalio Piscatores

Plautus, Rudens, 2, Scaena I. Piscatores

1 PISC. Omnibus modis qui pauperes sunt homines miseri vivont,
2 praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam:
3 necessitate quidquid est domi id sat est habendum.
4 nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis:
5 hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu.
6 *** ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum:
7 pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus;
8 echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas,
9 marinam urticam, musculos, plagusias striatas;
10 post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur.
11 cibum captamus e mari: si eventus non evenit
12 neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure
13 domum redimus clanculum, dormimus incenati.
14 atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est:
15 nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto.
16 nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie.
Plautus HOME

bav1615.348 cpl1613.345