Plautus, Rudens, 1, Scaena V. Ptolemocratia Palaestra Ampelisca
| 1 | PTOL. Qui sunt qui a patrona preces mea expetessunt? |
| 2 | nam vox me precantum huc foras excitavit. |
| 3 | bonam atque obsequentem deam atque haud gravatam |
| 4 | patronam exsequontur benignamque multum. |
| 5 | PAL. Iubemus te salvere, mater. PTOL. Salvete, |
| 6 | puellae. sed unde |
| 7 | vos ire [cum uvida veste] dicam, obsecro, tam maestiter vestitas? |
| 8 | PAL. Ilico hinc imus, haud longule ex hoc loco; |
| 9 | verum longe hinc abest unde advectae huc sumus. |
| 10 | PTOL. Nempe equo ligneo per vias caerulas |
| 11 | estis vectae? PAL. Admodum. PTOL. Ergo aequius vos erat |
| 12 | candidatas venire hostiatasque. ad hoc |
| 13 | fanum ad istunc modum non veniri solet. |
| 14 | PAL. Quaene eiectae e mari simus ambae, obsecro, |
| 15 | unde nos hostias agere voluisti huc? |
| 16 | nunc tibi amplectimur genua egentes opum, |
| 17 | quae in locis nesciis nescia spe sumus, |
| 18 | ut tuo recipias tecto servesque nos |
| 19 | miseriarumque te ambarum uti misereat, |
| 20 | quibus nec locust ullus nec spes parata, |
| 21 | neque hoc amplius, [quam] quod vides, nobis quicquamst. |
| 22 | PTOL. Manus mihi date, exurgite a genibus ambae. |
| 23 | misericordior nulla me est feminarum. |
| 24 | sed haec pauperes res sunt inopesque, puellae: |
| 25 | egomet <meam> vix vitam colo; Veneri cibo meo servio. |
| 26 | AMP. Veneris fanum, obsecro, hoc est? |
| 27 | PTOL. Fateor. ego huius fani sacerdos clueo. |
| 28 | verum, quidquid est, comiter fiet a me, |
| 29 | quo nunc copia valebit. |
| 30 | ite hac mecum. PAL. Amice benigneque honorem, |
| 31 | mater, nostrum habes. - PTOL. Oportet. - |