Plautus, Rudens, 1, Scaena IV. Ampelisca Palaestra
| 1 | AMP. Quid mihi meliust, quid magis in remst, quam a corpore vitam ut secludam? |
| 2 | ita male vivo atque ita mihi multae in pectore sunt curae exanimales. |
| 3 | ita res se habent: vitae hau parco, perdidi spem qua me oblectabam. |
| 4 | omnia iam circumcursavi atque omnibus latebris perreptavi |
| 5 | quaerere conservam, voce oculis auribus ut pervestigarem. |
| 6 | neque eam usquam invenio neque quo eam neque qua quaeram consultumst, |
| 7 | neque quem rogitem responsorem quemquam interea convenio, |
| 8 | neque magis solae terrae solae sunt quam haec loca atque hae regiones; |
| 9 | neque si vivit, eam viva umquam quin inveniam desistam. |
| 10 | PAL. Quoianam vox mihi prope hic sonat? |
| 11 | AMP. Pertimui, quis hic loquitur prope? |
| 12 | PAL. Spes bona, obsecro, subventa mihi, |
| 13 | exime ex hoc miseram metu. |
| 14 | AMP. Certo vox muliebris auris tetigit meas. |
| 15 | PAL. Mulier est, muliebris vox mi ad auris venit. |
| 16 | num Ampelisca obsecro est? AMP. Ten, Palaestra, audio? |
| 17 | PAL. Quin voco, ut me audiat, nomine illam suo? |
| 18 | Ampelisca. AMP. Hem quis est? PAL. Ego, Palaestra *** |
| 19 | AMP. Dic ubi es? PAL. Pol ego nunc in malis plurimis. |
| 20 | AMP. Socia sum, nec minor pars meast quam tua. |
| 21 | sed videre expeto te. PAL. Mihi es aemula. |
| 22 | AMP. Consequamur gradu vocem. ubi es? PAL. Ecce me. |
| 23 | accede ad me atque adi contra. AMP. Fit sedulo. |
| 24 | PAL. Cedo manum. AMP. Accipe. PAL. Dic, vivisne? obsecro. |
| 25 | AMP. Tu facis me quidem ut vivere nunc velim, |
| 26 | quom mihi te licet tangere. ut vix mihi |
| 27 | credo ego hoc, te tenere. obsecro, amplectere, |
| 28 | spes mea. ut me omnium iam laborum levas. |
| 29 | PAL. Occupas praeloqui quae mea oratiost. |
| 30 | nunc abire hinc decet nos. AMP. Quo, amabo, ibimus? |
| 31 | PAL. Litus hoc persequamur. AMP. Sequor quo lubet. |
| 32 | sicine hic cum uvida veste grassabimur? |
| 33 | PAL. Hoc quod est, id necessarium est perpeti. |
| 34 | sed quid hoc, obsecro, est? AMP. Quid? PAL. Viden, amabo, |
| 35 | fanum [videsne] hoc? AMP. Ubi est? PAL. Ad dexteram. |
| 36 | AMP. Video decorum dis locum viderier. |
| 37 | PAL. Haud longe abesse oportet homines hinc, ita hic lepidust locus. |
| 38 | <quisquis> est deus, veneror ut nos ex hac aerumna eximat, |
| 39 | miseras inopis aerumnosas ut aliquo auxilio adiuvet. |