Plautus, Rudens, 1, Scaena III. Palestra
| 1 | PAL. Nimio hominum fortunae minus miserae memorantur, |
| 2 | *** experiundo iis datur acerbum. |
| 3 | *** hoc deo complacitumst, me hoc ornatu ornatam in incertas |
| 4 | regiones timidam eiectam. |
| 5 | hancine ego ad rem natam <esse me> miseram memorabo? |
| 6 | hancine ego partem capio ob pietatem praecipuam? |
| 7 | nam hoc mi haud laborist, laborem hunc potiri, |
| 8 | si erga parentem aut deos me impiavi; |
| 9 | sed id si parate curavi ut caverem, |
| 10 | tum hoc mi indecore, inique, inmodeste |
| 11 | datis, di; nam quid habebunt sibi signi impii posthac, |
| 12 | si ad hunc modum est innoxiis honor apud vos? |
| 13 | nam me si sciam <in vos> fecisse aut parentis |
| 14 | sceleste, minus me miserer; |
| 15 | sed erile scelus me sollicitat, eius me impietas male habet. |
| 16 | is navem atque omnia perdidit in mari: |
| 17 | haec bonorum eius sunt reliquiae; etiam quae simul |
| 18 | vecta mecum in scaphast, excidit. ego nunc sola sum. |
| 19 | quae mihi si foret salva saltem, labor |
| 20 | lenior esset hic mi eius opera. |
| 21 | nunc quam spem aut opem aut consili quid capessam? |
| 22 | ita hic sola solis locis compotita sum. |
| 23 | hic saxa sunt, hic mare sonat, |
| 24 | neque quisquam homo mihi obviam venit. |
| 25 | hoc quod induta sum, summae opes oppido, |
| 26 | nec cibo nec loco tecta quo sim scio: |
| 27 | quae mihist spes, qua me vivere velim? |
| 28 | nec loci gnara sum, nec vidi aut hic fui. |
| 29 | saltem aliquem velim qui mihi ex his locis |
| 30 | aut viam aut semitam monstret, ita nunc |
| 31 | hac an illac eam, incerta sum consili; |
| 32 | nec prope usquam hic quidem cultum agrum conspicor. |
| 33 | algor, error, pavor, me omnia tenent. |
| 34 | haec parentes mei haud scitis miseri, |
| 35 | me nunc miseram esse ita uti sum. |
| 36 | libera ego prognata fui maxume, nequiquam fui. |
| 37 | nunc qui minus servio, quam si serva forem nata? |
| 38 | neque quicquam umquam illis profuit qui me sibi eduxerunt. |