Plautus, Rudens, 0, III. PROLOGUS. ARCTURUS
| 1 | ARCT. Qui gentes omnes mariaque et terras movet, |
| 2 | eius sum civis civitate caelitum. |
| 3 | ita sum, ut videtis, splendens stella candida, |
| 4 | signum quod semper tempore exoritur suo |
| 5 | hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi. |
| 6 | [noctu sum in caelo clarus atque inter deos, |
| 7 | inter mortalis ambulo interdius. |
| 8 | at alia signa de caelo ad terram accidunt.] |
| 9 | qui est imperator divom atque hominum Iuppiter, |
| 10 | is nos per gentis alium alia disparat, |
| 11 | qui facta hominum, mores, pietatem et fidem |
| 12 | noscamus, ut quemque adiuvet opulentia. |
| 13 | Qui falsas litis falsis testimoniis |
| 14 | petunt quique in iure abiurant pecuniam, |
| 15 | eorum referimus nomina exscripta ad Iovem; |
| 16 | cotidie ille scit quis hic quaerat malum: |
| 17 | qui hic litem apisci postulant peiurio |
| 18 | mali, res falsas qui impetrant apud iudicem, |
| 19 | iterum ille eam rem iudicatam iudicat; |
| 20 | maiore multa multat quam litem auferunt. |
| 21 | Bonos in aliis tabulis exscriptos habet. |
| 22 | atque hoc scelesti in animum inducunt suom, |
| 23 | Iovem se placare posse donis, hostiis: |
| 24 | et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia |
| 25 | nihil ei acceptumst a periuris supplici; |
| 26 | facilius si qui pius est a dis supplicans, |
| 27 | quam qui scelestust, inveniet veniam sibi. |
| 28 | idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni |
| 29 | quique aetatem agitis cum pietate et cum fide: |
| 30 | retinete porro, post factum ut laetemini. |
| 31 | Nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar. |
| 32 | primumdum huic esse nomen urbi Diphilus |
| 33 | Cyrenas voluit. illic habitat Daemones |
| 34 | in agro atque villa proxima propter mare, |
| 35 | senex, qui huc Athenis exul venit, hau malus; |
| 36 | neque is adeo propter malitiam patria caret, |
| 37 | sed dum alios servat se impedivit interim, |
| 38 | rem bene paratam comitate perdidit. |
| 39 | huic filiola virgo periit parvola. |
| 40 | eam de praedone vir mercatur pessumus, |
| 41 | is eam huc Cyrenas leno advexit virginem. |
| 42 | adulescens quidam civis huius Atticus |
| 43 | eam vidit ire e ludo fidicinio domum, |
| 44 | amare occepit: ad lenonem devenit, |
| 45 | minis triginta sibi puellam destinat |
| 46 | datque arrabonem et iure iurando alligat. |
| 47 | Is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem |
| 48 | neque quod iuratus adulescenti dixerat. |
| 49 | ei erat hospes par sui, Siculus senex |
| 50 | scelestus, Agrigentinus, urbis proditor; |
| 51 | is illius laudare infit formam virginis |
| 52 | et aliarum itidem quae eius erant mulierculae. |
| 53 | infit lenoni suadere, ut secum simul |
| 54 | eat in Siciliam: ibi esse homines voluptarios |
| 55 | dicit, potesse ibi eum fieri divitem. |
| 56 | [ibi esse quaestum maximum meretricibus.] |
| 57 | Persuadet. navis clanculum conducitur, |
| 58 | quidquid erat noctu in navem comportat domo |
| 59 | leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat |
| 60 | ait sese Veneri velle votum solvere - |
| 61 | id hic est Veneris fanum - et eo ad prandium |
| 62 | vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico |
| 63 | conscendit navem, avehit meretriculas. |
| 64 | adulescenti alii narrant ut res gesta sit, |
| 65 | lenonem abiisse. ad portum adulescens venit: |
| 66 | illorum navis longe in altum abscesserat. |
| 67 | Ego quoniam video virginem asportarier, |
| 68 | tetuli ei auxilium et lenoni exitium simul: |
| 69 | increpui hibernum et fluctus movi maritimos. |
| 70 | nam Arcturus signum sum omnium acerrimum: |
| 71 | vehemens sum exoriens, cum occido vehementior. |
| 72 | Nunc ambo in saxo, leno atque hospes, simul |
| 73 | sedent eiecti: navis confracta est eis. |
| 74 | illa autem virgo atque altera itidem ancillula |
| 75 | de navi timidae desuluerunt in scapham. |
| 76 | nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt |
| 77 | ad villam illius, exul ubi habitat senex, |
| 78 | cuius deturbavit ventus tectum et tegulas; |
| 79 | et servos illic est eius, qui egreditur foras. |
| 80 | adulescens huc iam adveniet, quem videbitis, |
| 81 | qui illam mercatust de lenone virginem. |
| 82 | valete, ut hostes vestri diffidant sibi. - |