Plautus, Pseudolus, 5, Scaena II. Simo Pseudolus
| 1 | SI. Vox viri pessumi me exciet foras. |
| 2 | sed quid hoc? quo modo? quid video ego? |
| 3 | PS. Cum corona ebrium Pseudolum tuom. |
| 4 | SI. Libere hercle hoc quidem. sed vide statum. |
| 5 | num mea gratia pertimescit magis? |
| 6 | cogito, saeviter blanditerne adloquar. |
| 7 | sed me hoc votat vim facere nunc |
| 8 | quod fero, si qua in hoc spes sitast mihi. |
| 9 | PS. Vir malus viro optumo obviam it. |
| 10 | SI. Di te ament, Pseudole. fu i in malam crucem. |
| 11 | PS. Cur ego adflictor? SI. Quid tu, malum, in os igitur mi ebrius inructas? |
| 12 | PS. Molliter sic tene me, cave ne cadam: |
| 13 | non vides me ut madide madeam? |
| 14 | SI. Quae istaec audaciast, te sic interdius |
| 15 | cum corolla ebrium incedere? PS. Lubet. |
| 16 | SI. Quid, lubet? pergin ructare in os mihi? |
| 17 | PS. Suavis ructus mihi est. sic sine, Simo. |
| 18 | SI. Credo equidem potesse te, scelus, |
| 19 | Massici montis uberrumos quattuor |
| 20 | fructus ebibere in hora una. PS. Hiberna addito. |
| 21 | SI. Hau male mones, sed dic tamen, |
| 22 | unde onustam celocem agere te praedicem? |
| 23 | PS. Cum tuo filio perpotavi modo. |
| 24 | sed, Simo, ut probe tactus Ballio est! |
| 25 | quae tibi dixi, ut effecta reddidi! |
| 26 | SI. Pessumus homo. PS. Mulier haec facit. |
| 27 | cum tuo filio libera accubat. |
| 28 | SI. Omnia, ut quicque egisti, ordine scio. |
| 29 | PS. Quid ergo dubitas dare mi argentum? SI. Ius petis, fateor. tene. |
| 30 | PS. At negabas daturum esse te mihi. |
| 31 | onera hunc hominem atque me consequere hac. SI. Egone istum onerem? PS. Onerabis, scio. |
| 32 | SI. Quid ego huic homini faciam? satin ultro et argentum aufert et me inridet? |
| 33 | PS. Vae victis. SI. Vorte ergo umerum. |
| 34 | PS. Em. SI. Hoc ego numquam ratus sum |
| 35 | fore me, ut tibi fierem supplex. |
| 36 | heu heu heu. PS. Desine. SI. Doleo. PS. Ni doleres tu, ego dolerem. |
| 37 | SI. Quid? hoc auferen, Pseudole mi, aps tuo ero? PS. Lubentissimo corde atque animo. |
| 38 | SI. Non audes, quaeso, aliquam partem mihi gratiam facere hinc argenti? |
| 39 | PS. Non: me dices avidum esse hominem nam hinc numquam eris nummo divitior; |
| 40 | neque te mei tergi misereret, si hoc non hodie ecfecissem. |
| 41 | SI. Erit ubi te ulciscar, si vivo. PS. Quid minitare? habeo tergum. |
| 42 | SI. Age sane igitur. PS. Redi. SI. Quid redeam? PS. Redi modo: non eris deceptus. |
| 43 | SI. Redeo. PS. Simul mecum <i> potatum. SI. Egone eam? PS. Fac quod te iubeo: |
| 44 | si is, aut dimidium aut plus etiam faxo hinc feres. SI. Eo, duc me quo vis. |
| 45 | PS. Quid nunc? numquid iratus es aut mihi aut filio propter has res, Simo? |
| 46 | SI. Nil profecto. PS. I hac. BAL. Te sequor. quin vocas spectatores simul? |
| 47 | PS. Hercle me isti hau solent |
| 48 | vocare, neque ergo ego istos; |
| 49 | verum si voltis adplaudere atque adprobare |
| 50 | hunc gregem et fabulam, |
| 51 | in crastinum vos vocabo. |