Plautus, Pseudolus, 5, Scaena I. Pseudolus
| 1 | PS. Quid hoc? sicine hoc fit, pedes? statin an non? |
| 2 | an id voltis, ut me hinc iacentem aliquis tollat? |
| 3 | nam hercle si cecidero, vestrum erit flagitium. |
| 4 | pergitin pergere? ah, serviendum mihi |
| 5 | hodie est; magnum hoc vitium vino est: |
| 6 | pedes captat primum, luctator dolosust. |
| 7 | profecto edepol ego nunc probe habeo madulsam: |
| 8 | ita victu excurato, ita magnis munditiis <et> dis dignis, |
| 9 | itaque in loco festivo sumus festive accepti. |
| 10 | quid opust me multas agere ambages? hoc |
| 11 | est homini quam ob rem vitam amet, |
| 12 | hic omnes voluptates, in hoc omnes venustates sunt: |
| 13 | deis proximum esse arbitror. |
| 14 | nam ubi amans complexust amantem, ubi ad labra labella adiungit, |
| 15 | ubi alter alterum bilingui manifesto inter se prehendunt, |
| 16 | ubi mammam mammicula opprimit aut, si lubet, corpora conduplicantur, |
| 17 | manu candida cantharum dulciferum propinat amicissima amico: |
| 18 | ibi iam neque esse alium alii odiosum |
| 19 | nec molestum nec sermonibus morologis uti, |
| 20 | unguenta atque odores, lemniscos, corollas |
| 21 | dari dapsiles, non enim parce promi, |
| 22 | victum ceterum ne quis me roget: |
| 23 | hoc ego modo atque erus minor hunc diem sumpsimus prothyme, |
| 24 | postquam opus meum omne |
| 25 | ut volui perpetravi hostibus fugatis. |
| 26 | illos accubantis, potantis, amantis |
| 27 | cum scortis reliqui, et meum scortum ibidem, |
| 28 | suo cordi atque animo opsequentes. sed postquam |
| 29 | exurrexi, orant med ut saltem. |
| 30 | ad hunc me modum intuli illis satis facete, |
| 31 | nimis ex discipulina, quippe ego qui |
| 32 | probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus |
| 33 | sic haec incessi ludibundus. |
| 34 | plaudunt <et> 'parum' clamitant mi, ut revertar. |
| 35 | occepi denuo, hoc modo: nolui |
| 36 | idem; amicae dabam me meae, |
| 37 | ut me amaret: ubi circumvortor, cado: |
| 38 | id fuit naenia ludo. |
| 39 | itaque dum enitor, prox, iam paene inquinavi pallium. |
| 40 | nimiae tum voluptati edepol |
| 41 | fui ob casum. datur cantharus: bibi. |
| 42 | commuto ilico pallium, illud posivi; |
| 43 | inde huc exii, crapulam dum amoverem. |
| 44 | nunc ab ero ad erum meum maiorem venio foedus commemoratum. |
| 45 | aperite, aperite, heus, Simoni me adesse aliquis nuntiate. |