Plautus, Pseudolus, 4, Scaena VI. Simo Ballio
| 1 | SI. Viso quid rerum meus Ulixes egerit, |
| 2 | iamne habeat signum ex arce Ballionia. |
| 3 | BAL. O fortunate, cedo fortunatam manum, |
| 4 | Simo. SI Quid est? BA. Iam - SI. Quid iam? BAL. Nihil est quod metuas. SI. Quid est? |
| 5 | venitne homo ad te? BAL. Non. SI. Quid est igitur boni? |
| 6 | BAL. Minae viginti sanae et salvae sunt tibi, |
| 7 | hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus. |
| 8 | SI. Velim quidem hercle. BAL. Roga me viginti minas, |
| 9 | si ille hodie illa sit potitus muliere |
| 10 | sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit, |
| 11 | [roga opsecro hercle, gestio promittere.] |
| 12 | omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias; |
| 13 | atque etiam habeto mulierem dono tibi. |
| 14 | SI. Nullum periclumst, quod sciam, stipularier, |
| 15 | ut concepisti verba: viginti minas |
| 16 | dabin? BAL. Dabuntur. SI. Hoc quidem actumst hau male. |
| 17 | [sed convenistin hominem? BAL. Immo ambo simul. |
| 18 | SI. Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi? |
| 19 | BAL. Nugas theatri, verba quae in comoediis |
| 20 | solent lenoni dici, quae pueri sciunt: |
| 21 | malum et scelestum et peiurum aibat esse me. |
| 22 | SI. Pol hau mentitust. BAL. Ergo haud iratus fui: |
| 23 | nam quanti refert ei nec recte dicere, |
| 24 | qui nihili faciat quique infitias non eat?] |
| 25 | SI. Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto. |
| 26 | BAL. Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest, |
| 27 | a me. meministin tibi me dudum dicere, |
| 28 | eam veniisse militi Macedonio? |
| 29 | SI. Memini. BAL. Em illius servos huc ad me argentum attulit |
| 30 | et obsignatum sumbolum, SI. Quid postea? |
| 31 | BAL. Qui inter me atque illum militem convenerat: |
| 32 | is secum abduxit mulierem hau multo prius. |
| 33 | SI. Bonan fide istuc dicis? BAL. Unde ea sit mihi? |
| 34 | SI. Vide modo, ne illic sit contechnatus quippiam. |
| 35 | BAL. Epistula atque imago me certum facit; |
| 36 | quin illam [quidem iam] in Sicyonem ex urbe abduxit modo. |
| 37 | SI. Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum |
| 38 | facere ut det nomen ad molas coloniam? |
| 39 | sed quis hic homo est chlamydatus? BAL. Non edepol scio, |
| 40 | nisi ut observemus quo eat aut quam rem gerat. |