Plautus, Pseudolus, 4, Scaena III. Pseudolus
| 1 | PS. Peiorem ego hominem magisque vorsute malum |
| 2 | numquam edepol quemquam vidi, quam hic est Simia; |
| 3 | nimisque ego illum hominem metuo et formido male, |
| 4 | ne malus item erga me sit ut erga illum fuit, |
| 5 | ne in re secunda nunc mi obvertat cornua, |
| 6 | si occasionem capsit qui sit <mihi> malus; |
| 7 | atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo. |
| 8 | nunc in metu sum |
| 9 | maximo, triplici modo: |
| 10 | primum omnium iam hunc comparem metuo meum, |
| 11 | ne deserat med atque ad hostis transeat; |
| 12 | metuo autem, ne erus redeat etiam dum a foro, |
| 13 | ne capta praeda capti praedones fuant. |
| 14 | quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat |
| 15 | prius quam hinc hic Harpax abierit cum muliere. |
| 16 | perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras. |
| 17 | cor conligatis vasis expectat meum, |
| 18 | si non educat |
| 19 | mulierem secum simul, |
| 20 | ut exulatum ex pectore aufugiat meo. |
| 21 | victor sum, vici cautos custodes meos. |