Plautus, Pseudolus, 4, Scaena II. Ballio Pseudolus Simia
| 1 | BAL. Minus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom, |
| 2 | nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum. |
| 3 | PS. Heus tu, nunc occasio est et tempus. SIM. Tecum sentio. |
| 4 | PS. Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero. |
| 5 | SIM. Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum |
| 6 | angiportum, in id angiportum me devorti iusserat; |
| 7 | quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio. |
| 8 | BAL. Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat? |
| 9 | peregrina facies videtur hominis atque ignobilis. |
| 10 | SIM. Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius. |
| 11 | BAL. Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium? |
| 12 | SIM. Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo. |
| 13 | BAL. Eho, an non prius salutas? SIM. Nulla est mihi salus dataria. |
| 14 | B. Nam pol hinc tantumdem accipies. |
| 15 | PS. Iam inde a principio probe. |
| 16 | SIM. Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo. |
| 17 | BAL. Egomet me. SIM. Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas, |
| 18 | nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit. |
| 19 | PS. Salvos sum, iam philosophatur. SIM. Hominem ego hic quaero malum, |
| 20 | legirupam, impurum, peiurum atque impium. BAL. Me quaeritat, |
| 21 | nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo. |
| 22 | quid est ei homini nomen? SIM. Leno Ballio. BAL. Scivin ego? |
| 23 | ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris. SIM. Tune es Ballio? |
| 24 | BAL. Ego enim vero is sum. |
| 25 | SIM. Ut vestitus, es perfossor parietum. |
| 26 | BAL. Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum. |
| 27 | SIM. Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere. |
| 28 | hanc epistulam accipe a me, hanc me tibi iussit dare. |
| 29 | BAL. Quis is homost qui iussit? PS. Perii, nunc homo in medio lutost; |
| 30 | nomen nescit, haeret haec res. BAL. Quem hanc misisse ad me autumas? |
| 31 | SIM. Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi, |
| 32 | ut sciam te Ballionem esse ipsum. BAL. Cedo mi epistulam. |
| 33 | SIM. Accipe et cognosce signum. BAL. Oh, Polymachaeroplagides |
| 34 | purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides |
| 35 | nomen est. SIM. Scio iam me recte tibi dedisse epistulam, |
| 36 | postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es. |
| 37 | BAL. Quid agit is? SIM. Quod homo edepol fortis atque bellator probus. |
| 38 | sed propera hanc pellegere quaeso epistulam - ita negotium est - |
| 39 | atque accipere argentum actutum mulieremque emittere. |
| 40 | nam necessest hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi, |
| 41 | ita erus meus est imperiosus. BAL. Novi, notis praedicas. |
| 42 | SIM. Propera pellegere epistulam ergo. BAL. Id ago, si taceas modo. |
| 43 | 'miles lenoni Ballioni epistulam |
| 44 | conscriptam mittit Polymachaeroplagides, |
| 45 | imagine obsignatam quae inter nos duo |
| 46 | convenit olim.' sumbolust in epistula. |
| 47 | [video, et cognosco signum. sed in epistula |
| 48 | nullam salutem mittere scriptam solet? |
| 49 | SIM. Ita militaris disciplinast, Ballio: |
| 50 | manu salutem mittunt benevolentibus; |
| 51 | eadem malam rem mittunt malevolentibus. |
| 52 | sed, ut occepisti, perge opera experirier |
| 53 | quid epistula ista narret. BAL. Ausculta modo.] |
| 54 | 'Harpax calator meus est, ad te qui venit - ' |
| 55 | tun es is Harpax? SIM. Ego sum, atque ipse harpax quidem. |
| 56 | BAL. 'Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi, |
| 57 | cum eo simitu mulierem mitti volo. |
| 58 | salutem scriptam dignum est dignis mittere: |
| 59 | te si arbitrarem dignum, misissem tibi.' |
| 60 | SIM. Quid nunc? BAL. Argentum des, abducas mulierem. |
| 61 | SIM. Uter remoratur? BAL. Quin sequere ergo intro. - SIM. Sequor. - |