Plautus, Pseudolus, 4, Scaena I. Pseudolus Simia
| 1 | PS. Si umquam quemquam di immortales voluere esse auxilio adiutum, |
| 2 | tum me et Calidorum servatum volunt esse et lenonem extinctum, |
| 3 | quom te adiutorem genuerunt mihi tam doctum hominem atque astutum. |
| 4 | sed ubi illic est? sumne ego homo insipiens, qui haec mecum egomet loquar solus? |
| 5 | dedit verba mihi hercle, ut opinor: |
| 6 | malus cum malo stulte cavi. |
| 7 | tum pol ego interii, homo si ille abiit, neque hoc opus quod volui hodie efficiam. |
| 8 | sed eccum video verbeream statuam: ut it, ut magnifice infert sese. |
| 9 | ehem, te hercle ego circumspectabam, nimis metuebam male, ne abiisses. |
| 10 | SIM. Fuit meum officium ut facerem, fateor. |
| 11 | PS. Ubi restiteras? SIM. Ubi mihi libitum est. |
| 12 | PS. Istuc *** ego satis scio. SIM. Quor ergo quod scis me rogas? |
| 13 | PS. At hoc volo monere te. SIM. Monendus ne me moneas. |
| 14 | PS. Nimis tandem ego aps te contemnor. |
| 15 | SIM. Quippe ego te ni contemnam, |
| 16 | stratioticus homo qui cluear? |
| 17 | PS. Iam hoc volo quod occeptumst agi. SIM. Numquid agere aliud me vides? |
| 18 | PS. Ambula ergo cito. SIM. Immo otiose volo. |
| 19 | PS. Haec ea occasiost: dum ille dormit, volo |
| 20 | tu prior ut occupes adire. |
| 21 | SIM. Quid properas? placide, ne time. |
| 22 | ita ille faxit Iuppiter, |
| 23 | ut ille palam ibidem adsiet, |
| 24 | quisquis illest, qui adest a milite. |
| 25 | numquam edepol erit ille potior |
| 26 | Harpax quam ego. habe animum bonum: |
| 27 | pulchre ego hanc explicatam tibi rem dabo. |
| 28 | sic ego illum dolis atque mendaciis |
| 29 | in timorem dabo militarem advenam, |
| 30 | ipsus sese ut neget esse eum qui siet |
| 31 | meque ut esse autumet qui ipsus est. PS. Qui potest? |
| 32 | SIM. Occidis me, cum istuc rogitas. PS. O hominem lepidum. |
| 33 | SIM. Te quoque etiam dolis atque mendaciis, |
| 34 | qui magister mihi es, antidibo, ut scias. |
| 35 | PS. Iuppiter te mihi servet. SIM. Immo mihi. |
| 36 | sed vide, ornatus hic me satin condecet? |
| 37 | PS. Optume habet. SIM. Esto. |
| 38 | PS. Tantum tibi boni di immortales duint quantum tu tibi optes; |
| 39 | nam si exoptem, quantum dignus tantum dent, minus nihilo sit. |
| 40 | neque ego hoc homine quemquam vidi magis malum et maleficum. |
| 41 | SIM. Tun id mihi? PS. Taceo. |
| 42 | sed ego quae tibi bona dabo et faciam, si hanc sobrie rem accurassis. |
| 43 | SIM. Potin ut taceas? memorem immemorem facit qui monet quod memor meminit. |
| 44 | teneo, omnia in pectore condita sunt, meditati sunt mihi doli docte. |
| 45 | PS. Probus est hic homo. SIM. Neque hic est neque ego. PS. At vide ne titubes. SIM. Potin ut taceas? |
| 46 | PS. Ita me di ament - SIM. Ita non facient: mera iam mendacia fundes. |
| 47 | PS. Ut ego ob tuam, Simia, perfidiam te amo et metuo et magni facio. |
| 48 | SIM. Ego istuc aliis dare condidici: mi optrudere non potes palpum. |
| 49 | PS. Ut ego accipiam te hodie lepide, ubi effeceris hoc opus, SIM. Ha ha hae. |
| 50 | PS. Lepido victu, vino, unguentis et inter pocula pulpamentis; |
| 51 | ibidem una aderit mulier lepida, tibi savia super savia quae det. |
| 52 | SIM. Lepide accipis me. PS. Immo si efficies, tum faxo magis <id> dicas. |
| 53 | SIM. Nisi effecero, cruciabiliter carnifex me accipito. |
| 54 | sed propera mihi monstrare, ubi sit os lenonis aedium. |
| 55 | PS. Tertium hoc est. SIM. St, tace, aedes hiscunt. PS. Credo, animo malest |
| 56 | aedibus. SIM. Quid iam? PS. Quia edepol ipsum lenonem evomunt. |
| 57 | SIM. Illicinest? PS. Illic est. SIM. Mala mercist *** PS. Illuc sis vide, |
| 58 | ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet. |