Plautus, Pseudolus, 3, Scaena II. Ballio Cocus Puer
| 1 | BAL. Forum coquinum qui vocant, stulte vocant, |
| 2 | nam non coquinum est, verum furinum est forum. |
| 3 | nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem |
| 4 | coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere, |
| 5 | multiloquom gloriosum insulsum inutilem. |
| 6 | quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit, |
| 7 | ut esset hic qui mortuis cenam coquat; |
| 8 | nam hic solus illis coquere quod placeat potest. |
| 9 | COC. Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas, |
| 10 | cur conducebas? BAL. Inopia: alius non erat. |
| 11 | sed cur sedebas in foro, si eras coquos, |
| 12 | tu solus praeter alios? COC. Ego dicam tibi: |
| 13 | hominum vitio ego sum factus improbior coquos, |
| 14 | non meopte ingenio. BAL. Qua istuc ratione? COC. Eloquar. |
| 15 | quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom, |
| 16 | nemo illum quaerit qui optimus et carissimust: |
| 17 | illum conducunt potius qui vilissimust. |
| 18 | hoc ego fui hodie solus obsessor fori. |
| 19 | illi drachmissent miseri: me nemo potest |
| 20 | minoris quisquam nummo ut surgam subigere. |
| 21 | non ego item cenam condio ut alii coqui, |
| 22 | qui mihi condita prata in patinis proferunt, |
| 23 | boves qui convivas faciunt herbasque oggerunt, |
| 24 | eas herbas herbis aliis porro condiunt: |
| 25 | indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus, |
| 26 | apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum, |
| 27 | eo laserpici libram pondo diluont, |
| 28 | teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt |
| 29 | prius quam triverunt oculi ut extillent facit. |
| 30 | ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt, |
| 31 | non condimentis condiunt, sed strigibus, |
| 32 | vivis convivis intestina quae exedint. |
| 33 | hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt, |
| 34 | quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt, |
| 35 | formidulosas dictu, non essu modo. |
| 36 | quas herbas pecudes non edunt, homines edunt. |
| 37 | BAL. Quid tu? divinis condimentis utere, |
| 38 | qui prorogare vitam possis hominibus, |
| 39 | qui ea culpes condimenta? COC. Audacter dicito; |
| 40 | nam vel ducenos annos poterunt vivere |
| 41 | meas qui essitabunt escas quas condivero. |
| 42 | nam ego cocilendrum quando in patinas indidi |
| 43 | aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem, |
| 44 | eaepse sese [patinae] fervefaciunt ilico. |
| 45 | haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt: |
| 46 | terrestris pecudes cicimalindro condio, |
| 47 | hapalocopide aut cataractria. BAL. At te Iuppiter |
| 48 | dique omnes perdant cum condimentis tuis |
| 49 | cumque tuis istis omnibus mendaciis. |
| 50 | COC. Sine sis loqui me. BAL. Loquere, atque i in malam crucem. |
| 51 | COC. Ubi omnes patinae fervont, omnis aperio: |
| 52 | is odos dimissis manibus in caelum volat. |
| 53 | BAL. Odos dimissis manibus? COC. Peccavi insciens. |
| 54 | BAL. Quidum? COC. Dimissis pedibus volui dicere. |
| 55 | eum odorem cenat Iuppiter cottidie. |
| 56 | BAL. Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter? |
| 57 | COC. It incenatus cubitum. BAL. I in malam crucem. |
| 58 | istacine causa tibi hodie nummum dabo? |
| 59 | COC. Fateor equidem esse me coquom carissumum; |
| 60 | verum pro pretio facio ut opera appareat |
| 61 | mea quo conductus venio. BAL. Ad furandum quidem. |
| 62 | COC. An tu invenire postulas quemquam coquom |
| 63 | nisi milvinis aut aquilinis ungulis? |
| 64 | BAL. An tu coquinatum te ire quoquam postulas, |
| 65 | quin ibi constrictis ungulis cenam coquas? |
| 66 | nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi, |
| 67 | ut nostra properes amoliri omnia, |
| 68 | tum ut huius oculos in oculis habeas tuis: |
| 69 | quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul; |
| 70 | si quo hic gradietur, pariter progredimino; |
| 71 | manum si protollet, pariter proferto manum: |
| 72 | suom si quid sumet, id tu sinito sumere; |
| 73 | si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus. |
| 74 | si iste ibit, ito, stabit, astato simul; |
| 75 | si conquiniscet istic, conquiniscito. |
| 76 | item his discipulis privos custodes dabo. |
| 77 | COC. Habe modo bonum animum. BAL. Quaeso, qui possum, doce, |
| 78 | bonum animum habere qui te ad me adducam domum? |
| 79 | COC. Quia sorbitione faciam ego hodie te mea, |
| 80 | item ut Medea Peliam concoxit senem, |
| 81 | quem medicamento et suis venenis dicitur |
| 82 | fecisse rursus ex sene adulescentulum, |
| 83 | item ego te faciam. BAL. Eho, an etiam es veneficus? |
| 84 | COC. Immo edepol vero hominum servator. BAL. Ehem, |
| 85 | quanti istuc unum |
| 86 | me coquinare perdoces? |
| 87 | COC. Quid? BAL. Ut te servem, ne quid surripias mihi. |
| 88 | COC. Si credis, nummo; si non, ne mina quidem. |
| 89 | sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis |
| 90 | daturus cenam? BAL. Pol ego amicis scilicet. |
| 91 | COC. Quin tuos inimicos potius quam amicos vocas? |
| 92 | nam ego ita convivis cenam conditam dabo |
| 93 | hodie atque ita suavi suavitate condiam: |
| 94 | ut quisque quicque conditum gustaverit, |
| 95 | ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos. |
| 96 | BAL. Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis, |
| 97 | gustato tute prius et discipulis dato, |
| 98 | ut praerodatis vostras furtificas manus. |
| 99 | COC. Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor. |
| 100 | BAL. Molestus ne sis, nimium [iam] tinnis; non taces? |
| 101 | em illic ego habito. intro abi et cenam coque. |
| 102 | propera. PUER Quin tu is accubitum, et convivas cedo, |
| 103 | corrumpitur iam cena. - BAL. Em, subolem sis vide: |
| 104 | iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo. |
| 105 | profecto quid nunc primum caveam nescio, |
| 106 | ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est. |
| 107 | nam mi hic vicinus apud forum paulo prius, |
| 108 | pater Calidori, opere edixit maxumo, |
| 109 | ut mihi caverem a Pseudolo servo suo, |
| 110 | ne fidem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem, |
| 111 | ut me, si posset, muliere intervorteret; eum promisisse firmiter dixit sibi, |
| 112 | sese abducturum a me dolis Phoenicium. |
| 113 | nunc ibo intro atque edicam familiaribus, |
| 114 | profecto ne quis quicquam credat Pseudolo. - |