Plautus, Pseudolus, 2, Scaena IV. Calidorus Charinus Pseudolus
| 1 | CAL. Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia: |
| 2 | scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam. |
| 3 | CHAR. Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam. |
| 4 | [CAL. Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo. |
| 5 | CHAR. Omnia, inquam. tu modo quid me facere vis fac ut sciam.] |
| 6 | CAL. Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom |
| 7 | benevolentem adducerem ad se. CHAR. Servas imperium probe; |
| 8 | nam et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus |
| 9 | novos mihist. CAL. Nimium est mortalis graphicus, heuretes mihi est. |
| 10 | is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi. |
| 11 | PS. Magnufice hominem compellabo. CAL. Quoia vox resonat? PS. Io, |
| 12 | io te te, turanne, te te ego, qui imperitas Pseudolo, |
| 13 | quaero, quoi ter trina triplicia, tribus modis tria gaudia, |
| 14 | artibus tribus tris demeritas dem laetitias, de tribus |
| 15 | fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam; |
| 16 | in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo. |
| 17 | CAL. Illic homost. CHAR. Ut paratragoedat carnufex. PS. Confer gradum |
| 18 | contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium. |
| 19 | CAL. Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole? |
| 20 | PS. Immo utrumque. CHAR. Utrumque, salve. sed quid actumst? PS. Quid times? |
| 21 | CAL. Attuli hunc. PS. Quid, attulisti? CAL. Adduxi volui dicere. |
| 22 | PS. Quis istic est? CAL. Charinus. PS. Euge. Iam charin touto poiou. |
| 23 | CHAR. Quin tu si quid opust, mi audacter imperas? PS. Tam gratiast. |
| 24 | bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos. |
| 25 | CH. Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem. P. Tum igitur mane. |
| 26 | CAL. Quid istuc est? PS. Epistulam modo hanc intercepi et sumbolum. |
| 27 | CAL. Sumbolum? quem sumbolum? PS. Qui a milite allatust modo. |
| 28 | eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis, |
| 29 | tuam qui amicam hinc arcessebat, ei os sublevi modo. |
| 30 | CAL. Quo modo? PS. Horum causa haec agitur spectatorum fabula: |
| 31 | hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero. |
| 32 | CAL. Quid nunc agimus? PS. Liberam hodie tuam amicam amplexabere. |
| 33 | CAL. Egone? PS. Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput; |
| 34 | si modo mihi hominem invenietis propere. CHAR. Qua facie? PS. Malum, |
| 35 | callidum, doctum, qui quando principium prehenderit, |
| 36 | porro sua virtute teneat quid se facere oporteat; |
| 37 | atque qui hic non visitatus saepe sit. CHAR. Si servos est, |
| 38 | numquid refert? PS. Immo multo mavolo quam liberum. |
| 39 | CHAR. Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo, |
| 40 | qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus |
| 41 | quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem. |
| 42 | PS. Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis |
| 43 | mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater. |
| 44 | CHAR. Ego dabo, ne quaere aliunde. PS. O hominem opportunum mihi. |
| 45 | etiam opust chlamyde et machaera et petaso. CHAR. Possum a me dare. |
| 46 | PS. Di immortales, non Charinus mihi hic quidem, sed Copiast. |
| 47 | sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit? |
| 48 | CHAR. Hircum ab alis. PS. Manuleatam tunicam habere hominem addecet. |
| 49 | ecquid is homo habet aceti in pectore? CHAR. Atque acidissumi. |
| 50 | PS. Quid, si opus sit ut dulce promat indidem, ecquid habet? CH. Rogas? |
| 51 | murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi; |
| 52 | quin in corde instruere quondam coepit pantopolium. |
| 53 | PS. Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas. |
| 54 | sed quid nomen esse dicam ego isti servo? CHAR. Simiae. |
| 55 | PS. Scitne in re advorsa vorsari? CHAR. Turbo non aeque citust. |
| 56 | PS. Ecquid argutust? CHAR. Malorum facinorum saepissime. |
| 57 | PS. Quid cum manifesto tenetur? CHAR. Anguillast, elabitur. |
| 58 | PS. Ecquid is homo scitust? CHAR. Plebi scitum non est scitius. |
| 59 | PS. Probus homo est, ut praedicare te audio. CHAR. Immo si scias, |
| 60 | ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis. |
| 61 | sed quid es acturus? PS. Dicam. ubi hominem exornavero, |
| 62 | subditivom fieri ego illum militis servom volo; |
| 63 | sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis, |
| 64 | mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam. |
| 65 | ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero. |
| 66 | CAL. Quid nunc igitur stamus? PS. Hominem cum ornamentis omnibus |
| 67 | exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum. |
| 68 | sed properate. CAL. Prius illi erimus quam tu. - PS. Abite ergo ocius. |
| 69 | quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit, |
| 70 | nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst: |
| 71 | omnes ordine sub signis ducam legiones meas, |
| 72 | avi sinistra, auspicio liquido atque ex <mea> sententia; |
| 73 | confidentia est inimicos meos me posse perdere. |
| 74 | nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam, |
| 75 | quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam. |
| 76 | iam ego hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium. |