Plautus, Pseudolus, 2, Scaena II. Harpax Pseudolus
| 1 | HARP. Hi loci sunt atque hae regiones quae mi ab ero sunt demonstratae, |
| 2 | ut ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles, |
| 3 | septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno, quoi iussit |
| 4 | symbolum me ferre et hoc argentum. nimis velim, certum qui id mihi faciat, |
| 5 | Ballio leno ubi hic habitat. |
| 6 | PS. [St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.] |
| 7 | novo consilio nunc mihi opus est, |
| 8 | nova res subito mi haec obiectast: |
| 9 | hoc praevortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi. |
| 10 | iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam. |
| 11 | HARP. Ostium pultabo atque intus evocabo aliquem foras. |
| 12 | PS. Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo; |
| 13 | nam ego precator et patronus foribus processi foras. |
| 14 | HARP. Tune es Ballio? PS. Immo vero ego eius sum Subballio. |
| 15 | HARP. Quid istuc verbist? PS. Condus promus sum, procurator peni. |
| 16 | HARP. Quasi te dicas atriensem. PS. Immo atriensi ego impero. |
| 17 | HARP. Quid tu, servon es an liber? PS. Nunc quidem etiam servio. |
| 18 | HARP. Ita videre, et non videre dignus qui liber sies. |
| 19 | PS. Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri? |
| 20 | HARP. Hunc hominem malum esse oportet. P. Di me servant atque amant, |
| 21 | nam haec mihi incus est: procudam ego hodie hinc multos dolos. |
| 22 | HARP. Quid illic secum solus loquitur? P. Quid ais tu, adulescens? HARP. Quid est? |
| 23 | PS. Esne tu an non es ab illo milite Macedonio, |
| 24 | servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem, |
| 25 | qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas, |
| 26 | quinque debet? HARP. Sum. sed ubi tu me novisti gentium |
| 27 | aut vidisti aut conlocutus? nam equidem Athenas antidhac |
| 28 | numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis. |
| 29 | PS. Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies |
| 30 | praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit. |
| 31 | HARP. Immo adest. P. Tun attulisti? |
| 32 | HARP. Egomet. P. Quid dubitas dare? |
| 33 | HARP. Tibi ego dem? PS. Mihi hercle vero, qui res rationesque eri |
| 34 | Ballionis curo, argentum accepto [expenso] et quoi debet dato. |
| 35 | HARP. Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis, |
| 36 | tibi libellam argenti numquam credam. PS. Dum tu sternuas, |
| 37 | res erit soluta. HARP. Vinctam potius sic servavero. |
| 38 | PS. Vae tibi, tu inventus vero, meam qui furcilles fidem. |
| 39 | quasi mihi non sescenta tanta soli soleant credier. |
| 40 | HARP. Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi. |
| 41 | PS. Quasi tu dicas me te velle argento circumducere. |
| 42 | HARP. Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer. |
| 43 | sed quid est tibi nomen? PS. Servos est huic lenoni Surus, |
| 44 | eum esse me dicam. Surus sum. HARP. Surus? P. Id est nomen mihi. |
| 45 | HARP. Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas, |
| 46 | ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi? |
| 47 | PS. Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi, |
| 48 | magis erit solutum, quasi ipsi dederis. HARP. At enim scin quid est? |
| 49 | reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio, |
| 50 | hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas. |
| 51 | ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini. |
| 52 | PS. At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem. |
| 53 | HARP. Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi, |
| 54 | rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato. |
| 55 | nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere. |
| 56 | PS. Scio equidem: [ut] qui argentum adferret atque expressam imaginem |
| 57 | suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem. |
| 58 | nam hic quoque exemplum reliquit eius. HARP. Omnem rem tenes. |
| 59 | PS. Quid ego ni teneam? HARP. Dato istunc sumbolum ergo illi. P. Licet. |
| 60 | sed quid est tibi nomen? HARP. Harpax. PS. Apage te, Harpax, hau places; |
| 61 | huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid harpax feceris. |
| 62 | HARP. Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est. |
| 63 | PS. Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus. |
| 64 | HARP. Non ita est. sed scin quid te oro, Sure? PS. Sciam si dixeris. |
| 65 | HARP. Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam, |
| 66 | apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem. |
| 67 | PS. Quid nunc vis? HARP. Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit. |
| 68 | me volo curare. PS. Sane sapis et consilium placet. |
| 69 | sed vide sis ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi. |
| 70 | HARP. Quin ubi prandero, dabo operam somno. PS. Sane censeo. |
| 71 | HARP. Numquid vis? PS. Dormitum ut abeas |
| 72 | HARP. Abeo. - PS. Atque audin, Harpage? |
| 73 | iube sis te operiri: beatus eris, si consudaveris. |