Plautus, Pseudolus, 1, Scaena V. Simo Callipho Pseudolus
| 1 | SI. Si de damnosis aut si de amatoribus |
| 2 | dictator fiat nunc Athenis Atticis, |
| 3 | nemo anteveniat filio, credo, meo: |
| 4 | ita nunc per urbem solus sermoni omnibust, |
| 5 | eum velle amicam liberare et quaerere |
| 6 | argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant; |
| 7 | atque id iam pridem sensi et subolebat mihi, |
| 8 | sed dissimulabam. PS. Iam illi fetet filius. |
| 9 | occisa est haec res, haeret hoc negotium. |
| 10 | quo in commeatum volui argentarium |
| 11 | proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via. |
| 12 | praesensit: nihil est praedae praedatoribus. |
| 13 | CAL. Homines qui gestant quique auscultant crimina, |
| 14 | si meo arbitratu liceat, omnes pendeant, |
| 15 | gestores linguis, auditores auribus. |
| 16 | nam istaec quae tibi renuntiantur, filium |
| 17 | te velle amantem argento circumducere, |
| 18 | fors fuat an istaec dicta sint mendacia; |
| 19 | sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume, |
| 20 | quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo |
| 21 | si amat, si amicam liberat? PS. Lepidum senem. |
| 22 | SI. Vetus nolo faciat. CAL. At enim nequiquam nevis; |
| 23 | vel tu ne faceres tale in adulescentia. |
| 24 | probum patrem esse oportet qui gnatum suom |
| 25 | esse probiorem quam ipsus fuerit postulet. |
| 26 | nam tu quod damni et quod fecisti flagiti |
| 27 | populo viritim potuit dispertirier. |
| 28 | idne tu mirare, si patrissat filius? |
| 29 | PS. O Zeu, quam pauci estis homines commodi. em, |
| 30 | illic est pater patrem esse ut aequom est filio. |
| 31 | SI. Quis hic loquitur? meus est hic quidem servos Pseudolus. |
| 32 | hic mihi corrumpit filium, scelerum caput; |
| 33 | hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego |
| 34 | cupio excruciari. CAL. Iam istaec insipientiast, |
| 35 | iram in promptu gerere. quanto satius est |
| 36 | adire blandis verbis atque exquaerere, |
| 37 | sintne illa necne sint quae tibi renuntiant. |
| 38 | bonus animus in mala re dimidiumst mali. |
| 39 | SI. Tibi auscultabo. PS. Itur ad te, Pseudole. |
| 40 | orationem tibi para advorsum senem. |
| 41 | erum saluto primum, ut aequomst; postea, |
| 42 | si quid superfit, vicinos impertio. |
| 43 | SI. Salve. quid agitur? PS. Statur hic ad hunc modum. |
| 44 | SI. Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum. |
| 45 | CAL. Bene confidenterque adstitisse intellego. |
| 46 | PS. Decet innocentem qui sit atque innoxium |
| 47 | servom superbum esse, apud erum potissimum. |
| 48 | CAL. Sunt quae te volumus percontari, quae quasi |
| 49 | per nebulam nosmet scimus atque audivimus. |
| 50 | SI. Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas |
| 51 | non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui. |
| 52 | PS. Itast, iam pridem tu me spernis, sentio. |
| 53 | parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego. |
| 54 | cupis me esse nequam: tamen ero frugi bonae. |
| 55 | SI. Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium, |
| 56 | mea ut migrare dicta possint quo volo. |
| 57 | PS. Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo. |
| 58 | SI. Mihin domino servos tu suscenses? PS. Tam tibi |
| 59 | mirum id videtur? SI. Hercle qui, ut tu praedicas, |
| 60 | cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo |
| 61 | me verberare atque ego te soleo cogitas. |
| 62 | quid censes? CAL. Edepol merito esse iratum arbitror, |
| 63 | quom apud te parvast ei fides. SI. Iam sic sino; |
| 64 | iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero. |
| 65 | sed quid ais? quid hoc, quod te rogo? PS. Si quid vis, roga. |
| 66 | quod scibo, Delphis tibi responsum dicito. |
| 67 | SI. Advorte ergo animum et fac sis promissi memor. |
| 68 | quid ais? ecquam scis filium tibicinam |
| 69 | meum amare? PS. Nai gar. SI. Liberare quam velit? |
| 70 | PS. Kai touto nai gar. SI. Ecquas viginti minas |
| 71 | [per sycophantiam atque per doctos dolos] |
| 72 | paritas ut auferas a me? PS. Abs te ego auferam? |
| 73 | SI. Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet? |
| 74 | fatere, dic. PS. Kai touto nai, kai touto nai. |
| 75 | CAL. Fatetur. SI. Dixin, Callipho, dudum tibi? |
| 76 | CAL. Memini. SI. Quor haec, tu ubi rescivisti ilico, |
| 77 | celata me sunt? quor non rescivi? PS. Eloquar. |
| 78 | quia nolebam ex me morem progigni malum, |
| 79 | erum ut servos criminaret apud erum. |
| 80 | SI. Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi. |
| 81 | CAL. Numquid peccatum est, Simo? SI. Immo maxime. |
| 82 | PS. Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho; |
| 83 | peccata mea sunt. animum advorte nunciam. |
| 84 | quapropter te expertem amoris nati habuerim? |
| 85 | pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi. |
| 86 | SI. Non a me scibas pistrinum in mundo tibi, |
| 87 | cum ea mussitabas? PS. Scibam. SI. Quin dictum est mihi? |
| 88 | PS. Quia illud malum aderat, istuc aberat longius; |
| 89 | illud erat praesens, huic erant dieculae. |
| 90 | SI. Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest |
| 91 | argentum auferri, qui praesertim senserim. |
| 92 | ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus. |
| 93 | PS. Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem |
| 94 | tu vives. tu mihi hercle argentum dabis, |
| 95 | abs te equidem sumam. SI. Tu a me sumes? PS. Strenue. |
| 96 | SI. Excludito mi hercle oculum, si dedero. PS. Dabis. |
| 97 | iam dico ut a me caveas. SI. Certe edepol scio, |
| 98 | si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris. |
| 99 | PS. Faciam. SI. Si non apstuleris? PS. Virgis caedito. |
| 100 | sed quid, si apstulero? SI. Do Iovem testem tibi, |
| 101 | te aetatem impune habiturum. PS. Facito ut memineris. |
| 102 | SI. Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur? |
| 103 | PS. Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave. |
| 104 | em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis. |
| 105 | CAL. Edepol mortalem graphicum, si servat fidem. |
| 106 | PS. Servitum tibi me abducito, ni fecero. |
| 107 | CAL. Bene atque amice dicis. nam nunc, nam meust. |
| 108 | PS. Vin etiam dicam quod vos magis miremini? |
| 109 | CAL. Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens. |
| 110 | [SI. Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.] |
| 111 | PS. Prius quam istam pugnam pugnabo, ego etiam prius |
| 112 | dabo aliam pugnam claram et commemorabilem. |
| 113 | SI. Quam pugnam? PS. Em ab hoc lenone vicino tuo |
| 114 | per sycophantiam atque per doctos dolos |
| 115 | tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit, |
| 116 | ea circumducam lepide lenonem. SI. Quid est? |
| 117 | PS. Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum. |
| 118 | SI. Siquidem istaec opera, ut praedicas, perfeceris, |
| 119 | virtute regi Agathocli antecesseris. |
| 120 | sed si non faxis, numquid causaest, ilico |
| 121 | quin te in pistrinum condam? PS. Non unum in diem [modo], |
| 122 | verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero, |
| 123 | dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico, |
| 124 | tua voluntate? CAL. Ius bonum orat Pseudolus; |
| 125 | dabo inque. SI. At enim scin quid mihi in mentem venit? |
| 126 | quid si hisce inter se consenserunt, Callipho, |
| 127 | aut de compecto faciunt consutis dolis, |
| 128 | qui me argento intervertant? PS. Quis me audacior |
| 129 | sit, si istuc facinus audeam? immo sic, Simo: |
| 130 | si sumus compecti seu consilium umquam iniimus [de istac re] |
| 131 | aut si de ea re umquam inter nos convenimus, |
| 132 | [quasi in libro cum scribuntur calamo litterae] |
| 133 | stilis me totum usque ulmeis conscribito. |
| 134 | SI. Indice ludos nunciam, quando lubet. |
| 135 | PS. Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi, |
| 136 | ne quo te ad aliud occupes negotium. |
| 137 | CAL. Quin rus ut irem iam heri mecum statueram. |
| 138 | PS. At nunc disturba quas statuisti machinas. |
| 139 | CAL. Nunc non abire certum est istac gratia; |
| 140 | lubidost ludos tuos spectare, Pseudole. |
| 141 | et si hunc videbo non dare argentum tibi, |
| 142 | quod dixit, potius quam id non fiat, ego dabo. |
| 143 | SI. Non demutabo. PS. Namque edepol, si non dabis, |
| 144 | clamore magno et multo flagitabere. |
| 145 | agite amolimini hinc vos intro nunciam |
| 146 | ac meis vicissim date locum fallaciis. |
| 147 | CAL. Fiat, geratur mos tibi. PS. Sed te volo |
| 148 | domi usque adesse. CAL. Quin tibi hanc operam dico. - |
| 149 | SI. At ego ad forum ibo. iam hic ero. - PS. Actutum redi. |
| 150 | suspicio est mihi nunc vos suspicarier, |
| 151 | me idcirco haec tanta facinora promittere, |
| 152 | quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam, |
| 153 | neque sim facturus quod facturum dixeram. |
| 154 | non demutabo. atque etiam certum, quod sciam, |
| 155 | quo id sim facturus pacto nil etiam scio, |
| 156 | nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit, |
| 157 | novo modo novom aliquid inventum adferre addecet; |
| 158 | si id facere nequeat, det locum illi qui queat. |
| 159 | concedere aliquantisper hinc mi intro lubet, |
| 160 | dum concenturio in corde sycophantias. |
| 161 | <sed mox> exibo, non ero vobis morae; |
| 162 | tibicen vos interibi hic delectaverit. - |