Plautus, Pseudolus, 1, Scaena IV. Pseudolus
| 1 | PS. postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole. |
| 2 | quid nunc acturus, postquam erili filio |
| 3 | largitus dictis dapsilis? ubi sunt ea? |
| 4 | quoi neque paratast gutta certi consili, |
| 5 | [neque adeo argenti - neque nunc quid faciam scio.] |
| 6 | neque exordiri primum unde occipias habes, |
| 7 | neque ad detexundam telam certos terminos. |
| 8 | sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi, |
| 9 | quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen, |
| 10 | facit illud veri simile, quod mendacium est, |
| 11 | nunc ego poeta fiam: viginti minas, |
| 12 | quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen. |
| 13 | [atque ego me iam pridem huic daturum dixeram |
| 14 | et volui inicere tragulam in nostrum senem; |
| 15 | verum is nescio quo pacto praesensit prius.] |
| 16 | sed comprimundast vox mihi atque oratio: |
| 17 | erum eccum video huc Simonem una simul |
| 18 | cum suo vicino Calliphone incedere. |
| 19 | ex hoc sepulcro vetere viginti minas |
| 20 | effodiam ego hodie, quas dem erili filio. |
| 21 | nunc huc concedam, unde horum sermonem legam. |