Plautus, Pseudolus, 1, Scaena III. Calidorus Pseudolus Ballio
| 1 | CAL. Pseudole, non audis quae hic loquitur? PS. Audio, ere, equidem atque animum advorto. |
| 2 | CAL. Quid mi es auctor, huic ut mittam, ne amicam hic meam prostituat? |
| 3 | PS. Nil curassis, liquido es animo: ego pro me et pro te curabo. |
| 4 | iam diu ego huic bene et hic mihi volumus, et amicitia est antiqua: |
| 5 | mittam hodie huic suo die natali malam rem magnam et maturam. |
| 6 | CAL. Quid opust? PS. Potin aliam rem ut cures? CAL. At - PS. Bat. CAL. Crucior. PS. Cor dura. |
| 7 | CAL. Non possum. PS. Fac possis. CALL. Quonam pacto possim? PS. Vince animum. |
| 8 | in rem quod sit praevortaris quam in re advorsa animo auscultes. |
| 9 | CA. Nugae istaec sunt: non iucundumst nisi amans facit stulte. PS. Pergin? |
| 10 | CAL. O Pseudole mi, sine sim nihili, mitte me sis. PS. Sino, modo ego abeam. |
| 11 | CAL. Mane, mane, iam ut voles med esse ita ero. PS. Nunc tu sapis. |
| 12 | BAL. It dies; ego mihi cesso. i prae, puere. CAL. Heus, abit. quin revocas? |
| 13 | PS. Quid properas? placide. CAL. At prius quam abeat. BAL. Quid [hoc], malum, tam placide is, puere? |
| 14 | PS. Hodie nate, heus, hodie nate, tibi ego dico, heus, hodie nate, |
| 15 | redi et respice ad nos. tametsi occupatus, |
| 16 | moramur. mane, em conloqui qui volunt te. |
| 17 | BAL. Quid hoc est? quis est qui moram mi occupato |
| 18 | molestam optulit? PS. Qui tibi sospitalis |
| 19 | fuit. BAL. Mortuost qui fuit: qui sit usust. |
| 20 | PS. Nimis superbe. BAL. Nimis molestus. CAL. Reprehende hominem, |
| 21 | adsequere. BAL. I puere. PS. Occedamus hac obviam. BAL. Iuppiter te |
| 22 | perdat, quisquis es. PS. Te volo. BAL. At vos ego ambos. |
| 23 | vorte hac te, puere. PS. Non licet conloqui te? |
| 24 | BAL. At mihi non lubet. PS. Sin tuamst quippiam in rem? |
| 25 | BAL. Licetne, opsecro, bitere an non licet? PS. Vah, |
| 26 | manta. BAL. Omitte. CAL. Ballio, audi. BAL. Surdus sum profecto |
| 27 | inanilogistae. CAL. Dedi dum fuit. BAL. Non peto quod dedisti. |
| 28 | CAL. Dabo quando erit. BAL. Ducito quando habebis. |
| 29 | CAL. Eheu, quam ego malis perdidi modis |
| 30 | quod tibi detuli et quod dedi. BAL. Mortua |
| 31 | verba re nunc facis; stultus es, rem actam agis. |
| 32 | PS. Nosce saltem hunc quis est. BAL. Iam diu scio |
| 33 | qui fuit: nunc qui sit ipsus sciat. |
| 34 | ambula tu. PS. Potin ut semel modo, |
| 35 | Ballio, huc cum lucro respicias? |
| 36 | BAL. Respiciam istoc pretio; nam si sacruficem summo Iovi |
| 37 | atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci |
| 38 | si lucri quid detur, potius rem divinam deseram. |
| 39 | non potest pietati opsisti huic, utut res sunt ceterae. |
| 40 | PS. Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit. |
| 41 | BAL. Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume. |
| 42 | PS. Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo, |
| 43 | vel, si dignus alio pacto, neque ament nec faciant bene. |
| 44 | BAL. Quid agitur, Calidore? CAL. Amatur atque egetur acriter. |
| 45 | BAL. Misereat, si familiam alere possim misericordia. |
| 46 | PS. Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices. |
| 47 | sed scin quid nos volumus? BAL. Pol ego propemodum: ut male sit mihi. |
| 48 | PS. Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte. BAL. Audio. |
| 49 | atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis. |
| 50 | PS. Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die, |
| 51 | quia tibi minas viginti pro amica etiam non dedit. |
| 52 | BAL. Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget. |
| 53 | non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget. |
| 54 | PS. At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo. |
| 55 | nam hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam. |
| 56 | BAL. Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret. |
| 57 | CAL. Quid, si non habui? BAL. Si amabas, invenires mutuom, |
| 58 | ad danistam devenires, adderes faenusculum, |
| 59 | surruperes patri. PS. Surruperet hic patri, audacissume? |
| 60 | non periclumst ne quid recte monstres. BAL. Non lenoniumst. |
| 61 | CAL. Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni? |
| 62 | atque adeo, si facere possim, pietas prohibet. BAL. Audio. |
| 63 | pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio. |
| 64 | sed cum pietatem te amori video tuo praevortere, |
| 65 | omnes <homines> tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges |
| 66 | mutuom argentum? CAL. Quin nomen quoque iam interiit mutuom. |
| 67 | PS. Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri, |
| 68 | qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini, |
| 69 | postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri. |
| 70 | CAL. Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo; |
| 71 | ita miser et amore pereo et inopia argentaria. |
| 72 | BAL. Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die: |
| 73 | iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae. |
| 74 | CAL. Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria. |
| 75 | metuont credere omnes. BAL. Eadem est mihi lex: metuo credere. |
| 76 | PS. Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui? |
| 77 | BAL. Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data; |
| 78 | det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat. |
| 79 | CAL. Nilne te miseret? BAL. Inanis cedis, dicta non sonant. |
| 80 | atque ego te vivom salvomque vellem. PS. Eho an iam mortuost? |
| 81 | BAL. Utut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost: |
| 82 | ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat. |
| 83 | semper tu ad me cum argentata accedito querimonia; |
| 84 | nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi, |
| 85 | apud novercam querere. PS. Eho an umquam tu huius nupsisti patri? |
| 86 | BAL. Di melius faciant. PS. Face hoc quod te rogamus, Ballio, |
| 87 | mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo |
| 88 | aut terra aut mari alicunde evolvam id argentum tibi. |
| 89 | B. Tibi ego credam? P. Quor non? B. Quia pol qua opera credam tibi, |
| 90 | una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus. |
| 91 | CAL. Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia? |
| 92 | BAL. Quid nunc vis? CAL. Ut opperiare hos sex dies aliquos modo, |
| 93 | ne illam vendas neu me perdas hominem amantem. BAL. Animo bono es. |
| 94 | vel sex menses opperibor. CAL. Euge, homo lepidissume. |
| 95 | BAL. Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis? |
| 96 | CAL. Quid iam? BAL. Quia enim non venalem iam habeo Phoenicium. |
| 97 | CAL. Non habes? BAL. Non hercle vero. CAL. Pseudole, ei accerse hostias, |
| 98 | victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi; |
| 99 | nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter. |
| 100 | BAL. Nolo victumas: agninis me extis placari volo. |
| 101 | CAL. Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter? |
| 102 | PS. Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius. |
| 103 | CAL. Quid eo? PS. Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, |
| 104 | eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, |
| 105 | ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi. |
| 106 | BAL. I in malam crucem. PS. Istuc ibit Iuppiter lenonius. |
| 107 | [BAL. Ex tua re est, ut ego emoriar. PS. Quidum? BAL. Ego dicam tibi: |
| 108 | quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.] |
| 109 | BAL. Ex tua re non est, ut ego emoriar. PS. Quidum? BAL. Sic, quia |
| 110 | si ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior. |
| 111 | CAL. Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo. |
| 112 | non habes venalem amicam tu meam Phoenicium? |
| 113 | BAL. Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi. |
| 114 | CAL. Quo modo? BAL. Sine ornamentis, cum intestinis omnibus. |
| 115 | CAL. Meam tu amicam vendidisti? BAL. Valde, viginti minis. |
| 116 | CAL. Viginti minis? BAL. Utrum vis, vel quater quinis minis, |
| 117 | militi Macedonio, et iam quindecim habeo minas. |
| 118 | CAL. Quid ego ex te audio? BAL. Amicam tuam esse factam argenteam. |
| 119 | CAL. Cur id ausus facere? BAL. Libuit, mea fuit. CAL. Eho, Pseudole, |
| 120 | ei, gladium adfer. PS. Quid opus gladio? CAL. Qui hunc occidam atque me. |
| 121 | PS. Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit. |
| 122 | CAL. Quid ais, quantum terra tegit hominum periurissume? |
| 123 | iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi? |
| 124 | BAL. Fateor. CAL. Nempe conceptis verbis? BAL. Etiam consutis quoque. |
| 125 | CAL. Periuravisti, sceleste. BAL. At argentum intro condidi. |
| 126 | ego scelestus nunc argentum promere possum domo: |
| 127 | tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes. |
| 128 | CAL. Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. PS. Licet. |
| 129 | numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu. |
| 130 | CAL. Ingere mala multa. PS. Iam ego te differam dictis meis. |
| 131 | impudice. BAL. Itast. CAL. Sceleste. BAL. Dicis vera. PS. Verbero. |
| 132 | BAL. Quippini? CAL. Bustirape. BAL. Certo. PS. Furcifer. BAL. Factum optume. |
| 133 | CAL. Sociofraude. BAL. Sunt mea istaec. PS. Parricida. BAL. Perge tu. |
| 134 | CAL. Sacrilege. BAL. Fateor. PS. Periure. BAL. Vetera vaticinamini. |
| 135 | CAL. Legirupa. BAL. Valide. PS. Permities adulescentum. BAL. Acerrume. |
| 136 | CAL. Fur. BAL. Babae. PS. Fugitive. BAL. Bombax. CAL. Fraus populi. |
| 137 | BAL. Planissume. PS. Fraudulente. CAL. Impure. PS. Leno. CAL. Caenum. BAL. Cantores probos. |
| 138 | CAL. Verberavisti patrem atque matrem. BAL. Atque occidi quoque, |
| 139 | potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam? |
| 140 | PS. In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus. |
| 141 | BAL. Numquid aliud etiam voltis dicere? CAL. Ecquid te pudet? |
| 142 | BAL. Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem? |
| 143 | verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi, |
| 144 | nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas, |
| 145 | sicut haec est praestituta summa ei argento dies, |
| 146 | si id non adfert, posse opinor facere me officium meum. |
| 147 | CAL. Quid id est? BAL. Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem: |
| 148 | hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar; |
| 149 | sed sine argento frustra es qui me tui misereri postulas. |
| 150 | haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas. |
| 151 | CAL. Iamne abis? BAL. Negoti nunc sum plenus. - PS. Paulo post magis. |
| 152 | illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt. |
| 153 | exossabo ego illum simulter itidem ut murenam coquos. |
| 154 | nunc, Calidore, te mihi operam dare volo. CAL. Ecquid imperas? |
| 155 | PS. Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo; |
| 156 | ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido, |
| 157 | qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat. |
| 158 | CAL. Cedo mihi, quid es facturus? PS. Temperi ego faxo scies. |
| 159 | nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae. |
| 160 | C. Optumum atque aequissimum oras. PS. Propera, adduc hominem cito. |
| 161 | CAL. Pauci ex multis sunt amici, homini qui certi sient. |
| 162 | PS. Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para |
| 163 | ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet. |
| 164 | CAL. Iam hic faxo aderit. - PS. Potin ut abeas? tibi moram dictis creas. |