Plautus, Pseudolus, 1, Scaena II. Ballio Servus Calidorus Pseudolus
| 1 | BAL. Exite, agite exite, ignavi, male habiti et male conciliati, |
| 2 | quorum numquam quicquam quoiquam venit in mentem ut recte faciant, |
| 3 | quibus, nisi ad hoc exemplum experior, non potest usura usurpari. |
| 4 | neque ego homines magis asinos numquam vidi, ita plagis costae callent: |
| 5 | quos quom ferias, tibi plus noceas; eo enim ingenio hi sunt flagritribae, |
| 6 | qui haec habent consilia, ubi data occasiost, rape clepe tene |
| 7 | harpaga bibe es fuge: hoc |
| 8 | est eorum opus, ut mavelis lupos apud ovis linquere, |
| 9 | quam hos domi custodes. |
| 10 | at faciem quom aspicias eorum, hau mali videntur: opera fallunt. |
| 11 | nunc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes, |
| 12 | nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis, |
| 13 | ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint, |
| 14 | ut ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica |
| 15 | neque Alexandrina belvata tonsilia tappetia. |
| 16 | atque heri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias, |
| 17 | verum ita vos estis praediti callenti ingenio improbi, |
| 18 | officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier; |
| 19 | nempe ita animati estis vos: vincitis duritia hoc atque me. |
| 20 | hoc sis vide, ut alias res agunt. hoc agite, hoc animum advortite, |
| 21 | huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera hominum. |
| 22 | numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum. |
| 23 | quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum servos spernit. |
| 24 | adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum. |
| 25 | tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco. |
| 26 | te cum securi caudicali praeficio provinciae. |
| 27 | SER. At haec retunsast. BAL. Sine siet; itidem vos quoque estis plagis [omnes]: |
| 28 | numqui minus ea gratia tamen omnium opera utor? |
| 29 | tibi hoc praecipio ut niteant aedes. habes quod facias: propera, abi intro. |
| 30 | tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito. |
| 31 | haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata, |
| 32 | vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint. |
| 33 | nam mi hodie natalis dies est, decet eum omnis vos concelebrare. |
| 34 | pernam callum glandium sumen facito in aqua iaceant. satin audis? |
| 35 | magnifice volo me viros summos accipere, ut mihi rem esse reantur. |
| 36 | intro abite atque haec cito celerate, ne mora quae sit, cocus cum veniat; |
| 37 | ego eo in macellum, ut piscium quidquid ibist pretio praestinem. |
| 38 | i, puere, prae; ne quisquam pertundat cruminam cautiost. |
| 39 | vel opperire, est quod domi dicere paene fui oblitus. |
| 40 | auditin? vobis, mulieres, hanc habeo edictionem. |
| 41 | vos, quae in munditiis, mollitiis deliciisque aetatulam agitis, |
| 42 | viris cum summis, inclutae amicae, nunc ego scibo atque hodie experiar, |
| 43 | quae capiti, quae ventri operam det, quae suae rei, quae somno studeat; |
| 44 | quam libertam fore mihi credam et quam venalem, hodie experiar. |
| 45 | facite hodie ut mihi munera multa huc ab amatoribus conveniant. |
| 46 | nam nisi mihi penus annuos hodie convenit, cras populo prostituam vos. |
| 47 | natalem scitis mi esse diem hunc: ubi isti sunt quibus vos oculi estis, |
| 48 | quibus vitae, quibus deliciae estis, quibus savia, mammia, mellillae? |
| 49 | maniplatim mihi munerigeruli facite ante aedis iam hic adsint. |
| 50 | cur ego vestem, aurum atque ea quibus est vobis usus, prahibeo? aut quid mi |
| 51 | domi nisi malum vestra operast hodie? improbae vini modo cupidae estis: |
| 52 | eo vos vestros panticesque adeo madefactatis, quom ego sim hic siccus. |
| 53 | nunc adeo hoc factust optumum, ut nomine quemque appellem suo, |
| 54 | ne dictum esse actutum sibi quaepiam vostrarum mihi neget: |
| 55 | advortite animum cunctae. |
| 56 | principio, Hedytium, tecum ago, quae amica es frumentariis, |
| 57 | quibus cunctis montes maxumi [acervi] frumenti sunt domi: |
| 58 | fac sis sit delatum huc mihi frumentum, hunc annum quod satis, |
| 59 | mi et familiae omni sit meae, atque adeo ut frumento afluam, |
| 60 | ut civitas nomen mihi commutet meque ut praedicet |
| 61 | lenone ex Ballione regem Iasonem. |
| 62 | CAL. Audin, furcifer quae loquitur? satin magnificus tibi videtur? |
| 63 | PS. Pol iste, atque etiam malificus. |
| 64 | sed tace atque hanc rem gere. |
| 65 | BAL. Aeschrodora, tu quae amicos tibi habes lenonum aemulos |
| 66 | lanios, qui, item ut nos iurando, iure malo male quaerunt rem, audi: |
| 67 | nisi carnaria tria gravida tegoribus onere uberi hodie |
| 68 | mihi erunt, cras te quasi Dircam olim, ut memorant, duo gnati Iovis |
| 69 | devinxere ad taurum, item ego te distringam ad carnarium; |
| 70 | id tibi profecto taurus fiet. CAL. Nimis sermone huius ira incendor. |
| 71 | PS. Huncine hic hominem pati colere iuventutem Atticam? |
| 72 | ubi sunt, ubi latent quibus aetas integra est, qui amant a lenone? |
| 73 | quin conveniunt? quin una omnes peste hac populum hunc liberant? |
| 74 | sed nimium stultus, nimis fui |
| 75 | indoctus: illine audeant id facere quibus ut serviant suos amor cogit? |
| 76 | [simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt] |
| 77 | CAL. Vah tace. PS. Quid est? |
| 78 | CAL. Male morigerus mihi, quom sermoni huius obsonas. |
| 79 | PS. Taceo. CAL. At taceas malo multo quam tacere dicas. BAL. Tu autem, |
| 80 | Xystilis, fac ut animum advortas, quoius amatores olivi |
| 81 | denamin domi habent maxumam. |
| 82 | si mihi non iam huc culleis |
| 83 | oleum deportatum erit, |
| 84 | te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere - in pergulam; |
| 85 | ibi tibi adeo lectus dabitur, ubi tu hau somnum capias, sed ubi |
| 86 | usque ad languorem - tenes |
| 87 | quo se haec tendant quae loquor. |
| 88 | ain, excetra tu? quae tibi amicos tot habes tam probe oleo onustos, |
| 89 | num quoipiam est hodie tua tuorum opera conservorum |
| 90 | nitidiusculum caput? aut num ipse ego pulmento utor magis |
| 91 | unctiusculo? sed scio, tu oleum hau magni pendis, vino |
| 92 | te devincis. sine modo, |
| 93 | reprehendam hercle ego cuncta una opera, nisi quidem hodie tu omnia |
| 94 | facis effecta haec ut loquor. |
| 95 | tu autem, quae pro capite argentum mihi iam iamque semper numeras, |
| 96 | ea pacisci modo scis, sed quod pacta es non scis solvere, |
| 97 | Phoenicium, tibi ego haec loquor, deliciae summatum virum: |
| 98 | nisi hodie mi ex fundis tuorum amicorum omne huc penus adfertur, |
| 99 | cras Phoenicium poeniceo corio invises pergulam. |